Charter Document - 03781360
Charter Number: | 03781360 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1120 - 1122 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus et omnibus fidelibus suis francis et anglis salutem Omnem hominem deo decet esse subiectum et eidem quod placeat pia deuocione de suis offere muneribus quod nimirum in Abel iusto futuris omnibus premonstrauit In quo eciam oblacionis sancte nobis primicias dedicauit Cuius exemplo et ego commonitus Rogerii Salesberiensis et Hugonis prioris totiusque conuentus sancti Pancracii de Lewes peticionibus adquieui super commutacione siue sicut uulgariter dicitur escambio quod inuicem contraxerunt Concedo igitur et perpetua stabilitate corroboro ut in posterum Salesberiensis semper ecclesia terram illam et omnem possessionem quam Herueus de Wiltona tenuit in Nederauena quietam et liberam inconcusso iure possideat quam uidelicet idem Herueus pretaxato monasterio sancti Pancracii necnon et fratribus ibidem deo seruientibus allegauit Ea dico libertate pariter et quiete qua ceteras possessiones suas predicta tenet ecclesia Confirmo similiter et precipio ut monasterium sancti Pancracii et fratres inibi deo militantes sempiterno iure possideant ea libertate similiter et quiete qua ceteras possessiones suas habent duas hydas et dimidiam cum pertinentiis de capellaria mea de Peuenesel quas prenominatus Rogerius episcopus dono meo prius possederat Huius autem commutacionis uel escambii firmitatem et paginam ut inconuulsa permaneat in eternum sigilli mei impressione consigno et auctoritate communio T[estibus] Roberto episcopo Linc Rann[ulfo] cancellario et Waltero de Gloec[estra] et Radulfo Baset et Goisfrido de Glint[on] Apud Westmonasterium