Charter Document - 03781355

Charter Document - 03781355


Charter Number: 03781355
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1110 - 1122
Date type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f46r)

Charter:

H[enricus] rex Angl[orum] Thome Eborac[ensi] archiepiscopo et Nig[ello] de Albinn et Rob[er]to de Heriz uicecomiti de Notingeha[m] et omnibus baronibus et fidelibus suis de Eborac et de Notingeha[m]scira salutem Volo et concedo et firmiter precipio quod sanctus Cuthb[er]t[us] et monachi sui de Dunelm bene et in pace et quiete et honorifice teneant amodo in perpetuum terras et molendina et omnia que in Notingeha[m]scira habent et tenent concessione mea sicut carta mea testatur quam ego firmaui quam habent Et amodo non ponantur inde in placitum Testibus Rob[er]to episcopo Lincol[iensi] et Nig[ello] de Albinn et Will[elm]o de Tanc et Rad[ulfo] Basset Apud Westmonasteriu[m]