Charter Document - 03781346

Charter Document - 03781346


Charter Number: 03781346
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1122
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus dei gratia rex Anglie Ebrardo episcopo Norwyc et Roberto filio Walterii et Ricardo filio Walterii et R Pasel salutem Precipio uobis quod faciatis habere monachis de Bello ecclesias suas scilicet de Middehala et de Trilauue et de Nortuna et de Mendlesham et de Sanford et de Eilsham et de Exeling et de Bramford et de Brantham et decimas de dominio et alias decimas et terras ad illas pertinentes bene et plenarie sicut rex Willelmus frater meus eis dedit in dedicationem ecclesie eorum et carta sua confirmauit Et presbiteri eorum et homines ita sint in pace de placitis et querelis et sires et hundredis et omnibus rebus sicut carta fratris mei regis Willelmi testatur quam habent Et si quid inde captum est cito et iuste reddatur Et uidete ne inde amplius clamorem audiam pro penuria recti Testibus Rogero episcopo Saresb[eriensi] et Willelmo comite de Warenna Apud Oxeneford

Source (click image below to view full size)