Charter Document - 03781307

Charter Document - 03781307


Charter Number: 03781307
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1121
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Ranulfus domini H[enrici] regis medicus concessu supradicti H[enrici] regis annuente et concedente domino Roberto de Haia dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie Triace et omnibus sanctis et monachis de Monte Acuto apud Malpas deo seruientibus totam terram meam quam habui in marisco de Mendelgif cum libera capella mea uidelicet cc et triginta tres acras terre cum omnibus pertinenciis suis et sibi adiacentibus et omnes piscatorias meas que ad predictam terram pertinent tam in Ebboth quam in Vsca quantum predicta terra extenderit Et si aliquid de wrec aqua uel mare super predictam terram proiecerit quecumque res sit sicut et mea fuit ita et illorum erit Hanc predictam terram cum capella et monibus et omnimodis piscatoriis et supradictis rebus dederat michi et heredibus suis concedente et permittente simul et confirmante domino Roberto de Haia tunc domino de Gunlioc dominus H[enricus] rex Anglie pro seruicio meo ad tenendam et habendam de se et heredibus suis ego et heredes mei libere et quiete pacifice et honorifice ab omnibus geldis donis et auxiliis exactionibus uexationibus cariagiis molestiis et ab omnibus operibus et ab omni seruicio et consuetudine et ab omnibus rebus que ab aliqua terra exigi poterunt in bosco in plano in terris in aquis in uiis in semitis in pratis in pascuis in agris in campis in uillis in burgis in ciuitatibus in foro in mercato in nundinis a theloneo in piscatoriis et in omnibus omnino locis ubi habet dominium De hiis autem supradictis rebus terris capella et piscatoriis et wrec et omnibus libertatibus sepedictos monachos heredes meos feci concedente simul et confirmante prenominato Roberto de Haia tunc domino de Gunlioc et omnia illa dedi et hac presenti carta confirmaui quando illorum habitum monachilem suscepi annuente et concedente domino meo H[enrico] rege Et ut predicti monachi de Malpas hec omnia sepedicta donationes possessiones libertates etiam capellam omnes picatorias et totum wrec et omnes predictas libertates et omnia que mea erant uel esse poterant habeant et possideant in pace et honorifice libere et quiete in puram et perpetuam elemosinam ab[sque] omni contradictione omnium hominum in tempore futuro hac presenti carta mea et sigilli mei impressione corroboraui Hiis testibus domino meo Henrico rege domino Roberto de Haia Ranulfo domini regis cancellario Winebaldo de Balun Willelmo tunc uicecomite de Kaerd Roberto Sor Rogero de Sumeri Roberto filio Ioce Herberto de Sancto Quintino Laudomaro Ace Aluredo de Nichole et Roberto filio suo et multis aliis

Source (click image below to view full size)