Charter Document - 03781302
Charter Number: | 03781302 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1100 - 1135 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum episcopo de Batha salutem Precipio quod monachi de Batha ita bene et in pace et iuste et honorifice teneant terram suam de Stoca quam Grenta tenuit sicut dirrationauerunt eam contra Modbertum per iudicium curie tue ne super hoc amplius inde clamorem audiam Et nisi feceris Warinus uicecomes et Durandus de Moiun faciant fieri Teste episcopo Salesberiensi Apud Westmonasterium