Charter Document - 03781277

Charter Document - 03781277


Charter Number: 03781277
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1121
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Henricus dei gratia rex Anglorum et dux Normannorum archiepiscopis episcopis abbatibus consulibus et omnibus baronibus francis et anglis totius Anglie salutem Notum sit omnibus regionis Anglie tam modernis quam successoribus meis quod in nomine sancte et indiuidue Trinitatis concedo et hac cartula confirmo ecclesiam sancte Marie de Beluerio ecclesie sancti Albani prothomartiris Anglorum eternaliter in cellam cum omnibus terris et decimis et rebus et consuetudinibus quas Rodbertus de Thodeneio et Willelmus filius eius et homines illorum prefate ecclesie in elemosinam donauerunt Hoc autem gratia diuina admonitus propter regis eterni et sancte dei genitricis uirginis Marie omniumque sanctorum amorem ago pro anima mea et uxoris mee et liberorum meorum et pro anima patris mei et matris mee fratrum et consanguineorum meorum ut nobis omnibus deus pius et misericors uitam eternam concedat amen Hoc autem beneficium quod dominus Rodbertus de Thodeneio concessu regis Willelmi patris mei consulentibusque baronibus tunc temporis et consilio domini archiepiscopi Lanfranci Remigiique Lincolniensis episcopi concedente etiam uxore sua Athelaisa concedentibusque filiis et filiabus suis necnon et baronibus suis eidem ecclesie sancte Marie pro anima Rodberti comitis aui mei et regis Willelmi patris mei et filiorum suorum et pro sua anima et exoris eius Athelaise et filiorum suorum parentum suorum eternaliter donauit In primis uillam unam que Horninuald uocatur cum omnibus rebus ad eam pertinentibus tam libere et honeste sicuti ipse habebat eam a rege solutam et quietam ab omni consuetudine et seculari seruicio preterea iuxta castellum dedit quatuor carucatas terre cum ortis et pratis et omnibus rebus ad eas pertinentibus scilicet in Botlesford et Mustun et Redemilla et Wistanestorp et in Wiwella nouem bouatas terre cum pratis et ortis ad eas pertinentibus et uiginti acras terre iuxta monasterium ad constituendas officinas ceterasque domos monachis necessarias hominibusque eorum solutas et quietas ab omni consuetudine sicut eas a rege habeat Dedit et decimas suarum uinearum et sedem unius molendini in proxima aqua necnon et decimas ex suo solo dominio omnium uillarum quas ipse in suo dominio habuit excepta decima Barchestune et Botlesford et Herdebie scilicet rectam decimam sue annone et molinarum [] rerum de quibus datur decima semota tercia parte presbiteri solutas et quietas ab omni consuetudine et seculari seruicio Hec sunt uille in quibus illa ecclesia habet decimas Hortuna in hac habet eciam unam bouatam terre et unum hominem cum suo orto in Frantuna et Sapertuna similiter habet decimas et unam bouatam terre in hiis duabus uillis et hominem cum suo orto in Risenduna unam bouatam terre et hominem cum suo orto et decimam similiter in Stoches et Wilberdestuna cum decima unam bouatam terre et hominem cum suo orto in Segetuna decimam et octo acras terre quatuor ex una parte uille et quatuor ex altera parte et ortum in Metburna decimam et unam bouatam terre et hominem cum suo orto in Vuiuuella rectam decimam suam solutam et quietam in elemosinam in Vulstanestorp decimam rectam in Mella decimam et unam bouatam terre et hominem cum suo orto in Selam decimam et unam bouatam terre et hominem cum suo orto in Iochesford decimam et unam bouatam terre hominemque cum suo orto in Bradeleia decimam et unam bouatam terre et hominem cum suo orto in Offintuna decimam et unam bouatam terre hominemque cum suo orto in Oslachebi decimam et unam bouatam terre et hominem cum suo orto Concessit etiam ut ecclesia habeat prata adiacentia supra dictis terris in una quaque uilla et communem pasturam sicut ipse dominus rex habet ad suum opus necnon et decimas omnium terrarum quas ipse poterit et heres eius adquirere et attrahere in suum dominium per dei adiutorium et per auxilium et concessum regis domini sui seruata supradicta conuencione in una quaque uilla et nominatim decimam de culturis que sunt iuxta castellum usque ad Saltabech Concessit eciam ut homines sui supradicte ecclesie de terris suis et decimis competentiam pro animabus suis in elemosinam darent Postquam uero Willelmus de Thodeneio adeptus est honorem patris sui dedit eidem ecclesie sancte Marie in Hungertuna quendam hominem nomine Walfranen cum terra sua scilicet duas bouatas terre cum orto et omnibus rebus suis et decimam redditus sui denariorum de illis maneriis in quibus monachi habent decimas aliarum rerum Iuo de Tigeriuilla dedit eidem ecclesie sancte Marie et sancti Albani in Dastuna ecclesiam et undecim bouatas terre cum hominibus et ortis et pratis ad eas pertinentibus solutas et quietas ab omni consuetudine ita libere et honeste sicut ipse habuit eas a domino suo et totam decimam sui dominii et totius uille Post mortem uero eius Rodbertus filius eius in eadem Dastuna dedit prefate ecclesie sancte Marie quatuor bouatas terre et duos homines cum ortis et pratis ad eas pertinentibus et in Ropesle totam decimam de dominio patris sui ita libere et honeste sicut pater eius ei deerat Et Hugo frater eius in Dastuna dedit eidem ecclesie sancte Marie unam bouatam terre cum orto et prato ad eam pertinente et in Ropesle unam bouatam terre cum orto et prato et nemore ad eam pertinente solutas et quietas ab omni consuetudine et seculari seruicio Willelmus de nemore Rohardi et Rogerus caluus in Talintune dederunt prefate ecclesie sancte Marie et sancti Albani tres carucatas terre et dimidiam solutas et quietas ab omni consuetudine et seculari seruicio in elemosinam ita libere et honeste sicut eas habuerunt a domino suo Willelmus de nemore Rohardi et Radulfus filius eius in Stachederna dederunt eidem ecclesie decimam de suo dominio Willelmus de Nueriis dedit eidem ecclesie sancte Marie ecclesiam de [H]ouues et duas bouatas terre cum orto et prato ad eas pertinente in elemosinam et decimam sui dominii et hominum suorum illius uille Radulphus de Mandeuilla in Branstuna dedit decimam suam predicte ecclesie sancte Marie et duas bouatas terre solutas et quietas ab omni consuetudine et seculari seruicio in elemosinam eternaliter Radulphus de Vuereit et homines sui in Walehom dederunt eidem ecclesie sancte Marie quatuor bouatas terre solutas et quietas ab omni consuetudine et seculari seruicio eternaliter in elemosinam Eduardus de Hotot dedit eidem ecclesie sancte Marie decimam suam de suo dominio in Redmilla Fregisius et Radulphus filius eius in Redmilla dederunt eidem ecclesie sancte Marie quatuor acras terre et decimam suam eternaliter in elemosinam Baldricus dapifer in Botlesford dedit eidem ecclesie sancte Marie rectam decimam suam eternaliter in elemosinam Hugo Flandrensis dedit prefate ecclesie in Botlesford decimam suam eternaliter in elemosinam cum duobus ortulis Arnulfus balistarius et Reinerus frater eius in Mustuna dederunt eidem ecclesie decimam sui dominii eternaliter in elemosinam Gaufridus de Raines de Stachederna dedit prefate ecclesie decimam sui dominii et Radulfus frater eius in Alintuna suam decimam eternaliter in elemosinam Rodbertus siluanus in Branstuna dedit eidem ecclesie duodecim acras terre solutas et quietas ab omni consuetudine et seculari seruicio eternaliter in elemosinam Walterus et Normannus filius eius in Slaghestuna dederunt prefate ecclesie decimam suam eternaliter in elemosinam Radulfus de Gniptuna dedit supradicte ecclesie in Harstuna decimam suam semota tercia parte presbiteri eternaliter in elemosinam Henricus de Tuscet in Howes dedit prefate ecclesie decimam sui dominiii eternaliter in elemosinam Turstanus de Howes et filii sui in Dastuna dederunt eidem ecclesie concessu Rodberti domini sui de Trowella duas bouatas terre cum ortis et pratis ad eas pertinentibus solutas et quietas ab omni consuetudine et seculari seruicio in elemosinam Radulfus filius Willelmi de Walteruile dedit eidem ecclesie decimam denariorum de soca quam tenet a rege cum decima quam Willelmus de Thodeneio prius dederat in Medburna eternaliter in elemosinam Huius autem doni et concessionis domini Roberti de Thodeneio et suorum testes sunt isti Beringerius domini Rodberti filius Rodbertus de Aquila Iuo de Tigeruile et filius eius Beringerius Ascelinus de Vals Willelmus de nemore Rohardi Rogerus Caluus Ricardus d[e] Luuetot et Willelmus filius eius Odardus de Hotot Walterus filius Willelmi de Vualteruile ex hominibus Beringerii Radulfus del Tuit Reinaldus de Egtuna Gilebertus de Branstuna Odardus de Luitot Testes uero sancte Marie et sancti Albani et abbatis Pauli sunt isti Turstanus dapifer Wlbaldus Amalgerus Anschitllus cocus Hugo de Lasp Serlo camerarius Willelmus Longus Isti uero sunt testes confirmacionis Henrici regis istius cartule Willelmus episcopus Wintonie Robertus episcopus Lincolie Rogerus episcopus Saresberie Dauid comes Willelmus comes de Warenne Nigellus de Albeneio et Willelmus frater eius Willelmus de Tancaruilla Willelmus de Albeneio Brito Concedo etiam et confirmo donum quod Willelmus Brito de Albeneio eidem ecclesie sancte Marie pro anima mea et sua suorumque parentum in elemosinam confert scilicet decimam denariorum omnium redituum trium maneriorum uidelicet de Castello et de Wiuuella et de Stoches et quicquid amodo deo inspirante prefate ecclesie in elemosinam facere uoluerit Quod si aliquando aliquis ecce cupiditatis errore illectus presentis cartule confirmacionem infringere molitus fuerit et aliquid de supradictis terris uel decimis rebus consuetudinibusque supradicte ecclesie sancte Marie de Beluether datis concessisque auferre uel inquietare uoluerit regalis seueritatis auctoritate coherceatur uel et anathematis uinculo grauissime nisi resipiscat subiciatur Signum regis + Signum episcopi Wintonie + Signum episcopi Lincolnie + Signum episcopi Saresberie +