Charter Document - 03781276
Charter Number: | 03781276 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1121 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus et omnibus comitibus et baronibus et iusticiariis et omnibus uicecomitibus et ministris suis per Angliam salutem Sciatis quod ego Henricus Anglorum rex pro salute anime mee et pro salute quoque animarum Willelmi regis patris mei matrisque mee Matildis regine uel fratris mei regis Willelmi necnon pro statu regni nostri concedo in puram elemosinam et do Richardo abbati et successoribus eius et abbathie sancte Marie Eboraci terras ecclesias decimas siluas plana stagna molendina et alias possessiones suas possidendas liberas et quietas ab omni terreno seruicio in perpetuam possessionem sicut unquam melius tenuerunt tempore antecessorum meorum cum eisdem legibus et libertatibus et dignitatibus et consuetudinibus quas habet ecclesia sancti Petri Eboraci uel ecclesia sancti Iohannis Beuerlaci Et ne homines sancte Marie eant ad schiras uel tridigns uel wapentas uel hundredas nec etiam pro uicecomitibus uel ministris eorum sed si uicecomites uel ministri eorum habent querelam contra homines sancte Marie [] dicant abbati Eboraci [] statuto die ueniant in curiam sancte Marie et ibi habeant rectum de capitali placito suo et sancta Maria habeat quicquid pertinet ad curiam suam Et ne aliquis heres uel successor querat releuamen uel aliquod dominium preter orationes et preces et elemosinas anime sue de beneficiis et elemosinis quas aliquis dedit predicte abbathie Testibus Ranulpho episcopo Dunelmensi Nigello de Albenio Willelmo Peuerel et Radulpho Basseth Apud Clarendunam