Charter Document - 03781266
Charter Number: | 03781266 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1121 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiariis uicecomitibus et omnibus fidelibus suis francis et anglicis totius Anglie salutem Venerabilium antecessorum meorum uidelicet Willelmi primi et Willelmi secundi uestigiis circa misericordie opera cupiens inherere sed et antiquorum regum Anglie scilicet Ines Edmundi et Edgari aliorumque plurimorum deuotionem erga Glaston ecclesiam miram fuisse perpendens et precipuam que a predictis nobilibus uiris eidem sancto loco fuerunt actenus collata et concessa perpetua uolo stabilitate permanere Volo igitur et concedo quod predicta Glaston ecclesia habeat et possideat omnes possessiones suas et terras in toto regno meo in pace et quiete libere et inconcusse sicut ego res meas dominicas liberius habeo libertates etiam dignitates et liberas consuetudines in bosco et plano in pratis et pascuis in aqua et extra et in omnibus rebus et locis cum soco et saca tol et team et infangenethef et cum omnibus consuetudinibus et libertatibus aliis quibus Glaston ecclesia tam de dono regum quam concessione et confirmatione summorum pontificum archiepiscoporum et episcoporum actenus extitit priuilegiata Sint etiam abbas et monachi et tota familia eorum quieti per totum regnum meum de tonnu et pagio sed precipue uilla Glaston in qua uetusta et uenerabilis ecclesia genetricis dei sita est per ceteris liberior sit cum insulis suis scilicet Bekeria Godenya Martinseya Ferremere Patheneberga et Andredeseya ut nullus hominum rex archiepiscopus episcopus iusticiarius uicecomes forestarius uel alius balliuus seu minister uel aliquis alus hominum audeat intrare predicta loca causa placitandi aut perscrutandi aut rapiendi aut aliud faciendi quod ecclesie dignitati uel inibi deo seruientibus contrarium esse possit aut molestum sed abbati tantum et conuentui sit potestas in causis tam notis quam ignotis in modicis et in magnis et in omnibus omnino negotiis tractandis et terminandis Concedo etiam eisdem eandem auctoritatem et potestatem puniendi et dimittendi commissa delinquentium in locis predictis quam mea dominica curia habet Habeant etiam monachi liberam potestatem et dignitatem eligendi et constituendi sibi rectorem iuxta regulam beati Benedicti sine omni contradictione et inpedimento Quicunque autem contra hanc concessionem meam et priuilegium ausu temerario uenire presumpserit maledictionem multorum sanctorum regum uidelicet summorum pontificum archiepiscoporum et episcoporum quorum deuotione precipua eadem ecclesia multipliciter actenus extitit priuilegiata sententiam anathematis presumptoribus inflictam non inmerito poterit formidare Testibus Rogero de Courcell et Waltero uicecomite Glouc et Humfrido de Boun et Patricio de Kahurc et Roberto de Caudon et Hasculpho de Sancto Iacobo et Alano fratre suo et Wynebaldo et Willelmo de Hoctona et Wygoto de Lyncoln et Radulfo camerario regis Apud Hildesleyam
Markups
Diplomatics Markup:
Henricus rex Anglieintitulatio-salutatio particulars archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiariis uicecomitibus et omnibus fidelibus suis francis et anglicis totius Anglie salutemintitulatio-salutatio standard Venerabilium antecessorum meorum uidelicet Willelmi primi et Willelmi secundi uestigiis circa misericordie opera cupiens inherere sed et antiquorum regum Anglie scilicet Ines Edmundi et Edgari aliorumque plurimorum deuotionem erga Glaston ecclesiam miram fuisse perpendens et precipuam que a predictis nobilibus uiris eidem sancto loco fuerunt actenus collata et concessa perpetua uolo stabilitate permanerearenga Volo igitur et concedo quodwords of disposition standard predicta Glaston ecclesiagrantee particulars habeat et possideatwords of disposition standard omnes possessiones suas et terras in toto regno meoobject of conveyance particulars in pace et quiete libere et inconcusse sicut ego res meas dominicas liberius habeo libertates etiam dignitates et liberas consuetudines in bosco et plano in pratis et pascuis in aqua et extra et in omnibus rebus et locis cum soco et saca tol et team et infangenethef et cum omnibus consuetudinibus et libertatibus aliis quibusobject of conveyance standard Glaston ecclesia tam de dono regum quam concessione et confirmatione summorum pontificum archiepiscoporum et episcoporum actenus extitit priuilegiataobject of conveyance particulars Sint etiamwords of disposition standard abbas et monachigrantee particulars et tota familia eorumgrantee standard quieti per totum regnum meum de tonnu et pagio sed precipue uilla Glaston in qua uetusta et uenerabilis ecclesia genetricis dei sita est per ceteris liberior sitobject of conveyance particulars cum insulis suis scilicet Bekeria Godenya Martinseya Ferremere Patheneberga et Andredeseyaobject of conveyance particulars ut nullus hominum rex archiepiscopus episcopus iusticiarius uicecomes forestarius uel alius balliuus seu minister uel aliquis alus hominum audeat intrare predicta loca causa placitandi aut perscrutandi aut rapiendi aut aliud faciendi quod ecclesie dignitati uel inibi deo seruientibus contrarium esse possit aut molestum sed abbati tantum et conuentui sit potestas in causis tam notis quam ignotis in modicis et in magnis et in omnibus omnino negotiis tractandis et terminandispurpose of act Concedo etiamwords of disposition standard eisdemgrantee standard eandem auctoritatem et potestatem puniendi et dimittendi commissa delinquentium in locis predictis quam mea dominica curia habetobject of conveyance standard Habeant etiam monachi liberam potestatem et dignitatem eligendi et constituendi sibi rectorem iuxta regulam beati Benedicti sine omni contradictione et inpedimentoclausulae Quicunque autem contra hanc concessionem meam et priuilegium ausu temerario uenire presumpserit maledictionem multorum sanctorum regum uidelicet summorum pontificum archiepiscoporum et episcoporum quorum deuotione precipua eadem ecclesia multipliciter actenus extitit priuilegiata sententiam anathematis presumptoribus inflictam non inmerito poterit formidareanathema Testibuswitness clause standard Rogero de Courcellwitness clause particulars et Waltero uicecomite Gloucwitness clause particulars et Humfrido de Bounwitness clause particulars et Patricio de Kahurcwitness clause particulars et Roberto de Caudonwitness clause particulars et Hasculpho de Sancto Iacobowitness clause particulars et Alano fratre suowitness clause particulars et Wynebaldowitness clause particulars et Willelmo de Hoctonawitness clause particulars et Wygoto de Lyncolnwitness clause particulars et Radulfo camerario regiswitness clause particulars Apuddate clause standard Hildesleyamdate clause particulars
Names Markup:
Henricus rex Angliename archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiariis uicecomitibus et omnibus fidelibus suis francis et anglicis totius Anglie salutem Venerabilium antecessorum meorum uidelicet Willelmi primi et Willelmi secundi uestigiis circa misericordie opera cupiens inherere sed et antiquorum regum Anglie scilicet Ines Edmundi et Edgari aliorumque plurimorum deuotionem erga Glaston ecclesiam miram fuisse perpendens et precipuam que a predictis nobilibus uiris eidem sancto loco fuerunt actenus collata et concessa perpetua uolo stabilitate permanere Volo igitur et concedo quod predicta Glaston ecclesia habeat et possideat omnes possessiones suas et terras in toto regno meo in pace et quiete libere et inconcusse sicut ego res meas dominicas liberius habeo libertates etiam dignitates et liberas consuetudines in bosco et plano in pratis et pascuis in aqua et extra et in omnibus rebus et locis cum soco et saca tol et team et infangenethef et cum omnibus consuetudinibus et libertatibus aliis quibus Glaston ecclesia tam de dono regum quam concessione et confirmatione summorum pontificum archiepiscoporum et episcoporum actenus extitit priuilegiata Sint etiam abbas et monachi et tota familia eorum quieti per totum regnum meum de tonnu et pagio sed precipue uilla Glaston in qua uetusta et uenerabilis ecclesia genetricis dei sita est per ceteris liberior sit cum insulis suis scilicet Bekeria Godenya Martinseya Ferremere Patheneberga et Andredeseya ut nullus hominum rex archiepiscopus episcopus iusticiarius uicecomes forestarius uel alius balliuus seu minister uel aliquis alus hominum audeat intrare predicta loca causa placitandi aut perscrutandi aut rapiendi aut aliud faciendi quod ecclesie dignitati uel inibi deo seruientibus contrarium esse possit aut molestum sed abbati tantum et conuentui sit potestas in causis tam notis quam ignotis in modicis et in magnis et in omnibus omnino negotiis tractandis et terminandis Concedo etiam eisdem eandem auctoritatem et potestatem puniendi et dimittendi commissa delinquentium in locis predictis quam mea dominica curia habet Habeant etiam monachi liberam potestatem et dignitatem eligendi et constituendi sibi rectorem iuxta regulam beati Benedicti sine omni contradictione et inpedimento Quicunque autem contra hanc concessionem meam et priuilegium ausu temerario uenire presumpserit maledictionem multorum sanctorum regum uidelicet summorum pontificum archiepiscoporum et episcoporum quorum deuotione precipua eadem ecclesia multipliciter actenus extitit priuilegiata sententiam anathematis presumptoribus inflictam non inmerito poterit formidare Testibus Rogero de Courcell et Waltero uicecomite Glouc et Humfrido de Boun et Patricio de Kahurc et Roberto de Caudon et Hasculpho de Sancto Iacobo et Alano fratre suo et Wynebaldo et Willelmo de Hoctona et Wygoto de Lyncoln et Radulfo camerario regis Apud Hildesleyam