Charter Document - 03781246
Charter Number: | 03781246 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1121 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[Not]um sit presentibus et futuris quod ego Henricus dei gracia rex An[glorum] []e et pro me ipso et pro infantibus et omnibus parentibus meis et pro stati regni mei Concedo deo et sancte Marie et monachis de Theotford quicquid donatum est eis in [ele]mosinam uel donabitur in regno meo Ecclesias uidelicet et terras et d[ecimas et homines et piscarias] et nemora et prata et molendina et omnia alia beneficia Et quicumque uoluerint esse monachi cum illis uel iacere in cimiterio sancte Marie de Theodford ad finem suum uel in [mon]asteriis eorum que pertinent ad predictam ecclesiam sancte Marie libere [recipia]ntur cum omnibus beneficiis que donauerint eis et defendo quod nullus eos disturbet inde Et quicquid olim tenuerunt teneant cum pace et honore et si de aliqua re quam tenuissent sint sine iudicio dissaisiti cito resaisiantur Igitur predicti monachi habent in Theodford totam terram que fuit Alwi quam Rogerus Big tenuit in qua est situm monasterium sancte Marie nouum et totam terram quam comprehenderunt ad hortum suum et uirgultum Concedo eis in liberam elemosinam Et de tota terra extra burgum de Theodford de qua non scotauerunt tempore Rogeri Big et Radulfi de Belfag que fuit Alwi et que est in Fagertunafeld uel de aliqua terra que est circa Theodford defendo quod non scottent Et molendina que habent apud Theodford uidelicet illud de Dodescros et molendinum quod uocatur paruum et v solidos et iiii denarios in Brendemulna et molendinum quod fuit episcopi et molendinum et terram et pratum quod est iuxta castellum et Snareshella cum omnibus rebus que ad eam pertinent et in Culumdestuna terram quam tenuit Eustachius presbyter in elemosina de patre meo et de me et terram in Brittheam quam tenuit Auicia filia Willelmi de Burneuilla et Silham cum ecclesia et omnibus rebus que ad eam pertinent et quintam partem de Chikeringes et terram quam tenuit Ego de monachis de Deneham et xx solidos in molendino de Sothesford et terram Aschetilli capellani de Dersham cum ecclesia et omnibus rebus que ad eam pertinent et xv solidatas terre in Minesmer et x solidatas terre in Langawada Decimam de Kereshale decimam de Bradeleia decimam de Offintuna et ecclesiam et decimam de Brom Ecclesiam et decimam de Framingeham minori ecclesiam et decimam de Canendona et Edricum de Thorp cum terra sua et hominibus quos habebat in Thorp et in Dunewic uel ubicumque Et ecclesiam de Thaseburh cum terra et decima que ad eam pertinent et terram quam tenuit Vlf presbyter cum hominibus et omnibus rebus que ad eam pertinent et duos homines in Stratona et terram et homines et omnes res quas Acelinus tenuit in Thaseburgh et iiii homines in Neutona cum terris suis quas Herlewimus de Panewurda eis dedit de feodo suo et decimam de Panewrda cum uno homine et iiii sticcas anguillarum in Panewrda et Wlmerum de Thaseburc cum terra sua et terram et homines in Holma quam dedit eis et uendidit Herualdus de Wagetona per concessum domine sue Gunnor et decimam ipsius Herualdi de Wachetona et ecclesiam et decimam de Hahella et decimam de Hagenewrda et decimam de Florendona et decimam de Moletona et decimam de Therstona Roberti de Bois et terram de Brokedis quam dedit eis Ricardus de Cadomo et ecclesiam sancti Egidii de Wadetona cum terris et decimis et nominatim mensuram terre quam cum domibus quas tenuit Herualdus presbyter et lx acras terre de dominio suo et nemus quod uocatur Eilwardeshage que omnia dedit Ranulfus filius Walteri concedente filio suo Gisleberto cum uxore sua in liberam elemosinam et decimam Rogeri Bulion de Ouitona et viii solidatas terre quam dedit Herebertus de Crauentun in liberam elemosinam Sex solidatas tenuit Iohannes de Cerebroc et duas Wimerus filius Offord et decimam de Grestona et decimam Willelmi filii Offord et decimam Warnerii de Totingtona et decimam Lamberti de Sireforda et decimam Radulfi de Foedona et decimam Alwirici Karlesuna et unum socman nomine Sawardum in Bodeneia cum terra sua et tres homines in Helingeham cum tota terra sua et decimam de Pernehou et decimam de Iochesford et decimam de Mellis et de Bistorp Ecclesiam sancti Petri de Raindona in qua sunt monachi de Theodford cum omnibus rebus que ad eam pertinent Et capellam sancte Margarete de Rissemer et ecclesiam de Sureton et ecclesiam de Estona et unum hominem quem eis dedit Mein le Bret et quoddam mareis Quod Gerui de Moennei eis dedit et ecclesiam sancti Petri de Horkesleia in qua sunt monachi de Theodf cum ecclesiis et omnibus rebus que ad eam pertinent scilicet ecclesiam de Wisintona et ecclesiam de Bochesteda et ecclesiam Esscildesham cum terris et decimis et omnibus rebus que ad easdem ecclesias pertinent quas dedit eis Robertus filius Godeboldi concedente uxore sua et liberis Et uxor eius edit eis omnes decimas terre sue et ecclesiam de Offetona cum terra et decima que pertinet ad eam Et xxx acras terre quas dederunt Hugo de Hosden et uxor eius Matillidis in liberam elemosinam et totam decimam de Westona de omnibus rebus et de molendino et xx solidatas terre in Danasi de maritagio predicte Matildis Et decimam de Toteham et ecclesiam et decimam de Ringeshel et de Buleham et decimam de Coleneis et terram in Sumeresham cum parte ecclesie et hec omnia dedit Willelmus de Burneuilla et uxor eius Aluiua in liberam elemosinam et decimam de Netelesteda Ecclesiam et decimam de Nuteleia de feudo Rogeri Bigodi et decimam de Finchingefeld et ecclesiam de Ouitona cum terris et decimis et omnibus rebus que ad eam pertinent Et omnes ecclesias et decimas quas dedit eis Robertus de Vauls de tota terra sua uidelicet de Panteneia de Terstonam de Tortona de Chedestan de Wenham de Raindona de Belcham et de omnibus rebus eum deus crescere fecerit Et sedem cuiusdam molendini ad uadum Holmi et alnetum quod aubiacet et se ipsum reddidit ad finem suum apud Theodf sepeliendum cum tota parte sui census Et Willelmus de Curcun dedit decimam suam de Wadetona et de Hoxecroft et seipsum reddidit ad finem suum apud Teodford sepeliendum cum tota parte sui census et cum terra quam habet in Neutona que fuit Acelini Et capellam de Reinestorp quam Gilbertus donauit cum terra et tota decima sua et xxx acras terre sue in Florendona et decimam Alelmi de Terstona decimam Ranulfi de Wica et de Bannaham et decimam Albrede de Bannham Ecclesiam de Loppham cum terris et decimis et omnibus rebus que ad eam pertinent Decimam de Saham Huberti de Monte Canisi unum hominem in Muchefeld qui reddit vi solidos et Blacsune et Scireblun cum terra sua decimam Lamberti de Stannham et decimam de Neutona ecclesiam de Dullingeham cum terris et decimis et omnibus rebus que ad eam pertinent et hominem illum quie sedet iuxta cimiterium nomine Edwi cum tota terra sua et omni seruicio suo et decimam Ranulfi de Dullingeham et Radulfi filii Mafredi et decimam Gaufredi filii Fredeberti de Dittona et decimam Sunulfi de Wilburgeham et decimam de terra quam habet in Caueleia et dimidiam partem decime quam habet in Siluresleia et decimam Gaufredi de Quoic et x solidatas terre quas habuit que Neua soror predicti Gaufredi in Frietun et terram quam Ricardus filius Osberti dedit cum uxore sua Adeliza et filio suo Hugone in Ditona et totam terram quam post mortem Ricardi donauit et uendidit in liberam elemosinam predicta Adeliza Concedo solutam et quietam de omnibus rebus et placitis et querelis cum soca et saca et tol et them et infangethef et decimam Roberti Canauec de Bertona et ecclesiam de Tireuilla cum terra et decimis et omnibus rebus que ad eam pertinent et decimam de Tuicras et terram quandam in Roburna quam tenuit Willelmus capellanus Ricardi filii Osberti que terra est de feodo Sawardi filii Thurkilli et decimam Gilberti filii Bernardi de Waretona et iii marcas anguillarum in Guella de Henrico de Ria in Vusewera et molendinum quoddam in Depeham et unum hominem cum terra sua De Alfelmo dimidium miliarum anguillarum in Brichebeia de Huca miliarum anguillarum in Saltereslada De Estmundo dimidium miliarum anguillarum in Batelbig De Gotlando dim m in Lode De Burcardo de Monte Morenchin duo m cum presentibus De Gocelino de Heu i m De Radulfo filio Hugonis in Liueremera iii m De Denham Harlewini iiii sticas De Wulmaro de Winebodesham i m De Godlando longo iiii sticas anguillarum Hec omnia supradicta regali auctoritate confirmo quatinus monachi Cluniacenses in predicta ecclesia sancte Marie deo seruientes finaliter et indissolubili iter habeant et teneant libere et quiete et honorifice cum soca et saca et tol et tem et infangentheof et cum omnibus consuetudinibus que ad me pertinent Et sint ipsi monachi et homines eorum liberi et quieti de omnibus sciris et hundredis et placitis et querelis et scotis et geldis et warpena que ad me pertinent et ad meos ministros Et sint omnes res eorum proprie libere et quiete per totum regnum meum de omni theloneo siue per terram siue per aquam Et in testimonium mee concessionis et confirmationis huic carte sigillum meum apponi facio Et hi sunt testes Rogerus episcopus Salusb Herueus episcopus de Heli Ricardus episcopus Lond Ranulfus comes Radulfus Basset Ricardus filius Baldewini Gaufredus de Clint Willelmus de Tankeruilla Droco de Munchi Edwardus de Salesberi Radulfus Lupel Apud London Signum + regis Signum episcopi Salesber Signum Heruei episcopi de Heli Signum episcopi Londonie Signum Gaufredi de Clint Signum Ranulfi comitis Signum Roberti filii Ricardi Signum Roberti de Esexa Signum Drogonis de Munci Signum Ricardi filii Baldewini Signum Edwardi de Salesb Signum Radulfi Lupel Signum Radulfi Basset