Charter Document - 03781245

Charter Document - 03781245


Charter Number: 03781245
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1121
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sanctorum prisca auctoritate patrum qui in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti in Sancta Ecclesia regiminis gubernacula hactenus tenuerunt quique suos adjutores sancteque ecclesie fundatores sua nobis industria suorumque scriptorum longa traditione cognitos reddiderunt admoneri videmur ut ea que a contemporaneis nostris in sancte matris Ecclesie exaltatione facta sunt presentibus per nos manifestentur posterisque dinoscenda nobis scribentibus reserventur Nos igitur majorum imitantes exempla jam quedam pietatis opera referamus que in Anglica terra gesta sunt a Comite Rogerio anno ab Incarnatione Domini MLXXXVII regnante potentissimo Rege Willelmo atque in Archiepatu Cantuar pontificante Lanfranco Volumus vero ut religiosi atque fideles Christiani cognoscant quia ic circo nobis ista describere placuit ut qui ea reeligerent vel audierint Deum supplica bilibri affectu pro sancte Ecclesie fundatorum salute implorent et ut presentes ad regna celestia tendentes etiam inter hujus etatis primates quos sequantur inveniant Igitur ad gloriam summe et individue Trinitatis atque incomprehensibilis Divinitatis jam proferamus que nos dicere spopondimus Rogerius Comes atque Adelaisa Comitissa devotioni religiose pia mente subditi piissimaque Dei visitatione inspirati in quadam Ecclesia que constructa est in honore SS Apostolor Petri et Pauli in suburbio Salopesberie civitatis Monachos religiose viventes posuerunt concedente Rege Willelmo qui Deum assidue exorarent tam pro utilitate anime Regis Willmi atque Mathildis Regine Regisque Eduuardi quam pro animarum suarum salute et pro anima Comitise Mabilie et omnium antecessorum here dumque suorum qui ante eos ipsum honorem recte possederunt vel possessuri sunt Hanc etiam S Petri et Pauli Ecclesiam supradictus Comes Rogerius et Adelaisa Comitissa de suis propriis facultatibus quia parvula erat nec habitationi monachorum congrua majorem cupientes efficere cum magna devotione inceperunt sed morte Comitis interveniente imperfectam reliquerunt In hac etiam ecclesia ea que infra continentur tam pro animarum suarum quam pro omnium Christianorum salute donaverunt perpetuoque concesserunt Primo scilicet dederunt ei quendam vicum qui positus est juxta dictam ecclesiam cum tribus molendinis cunctisque reditibus que ad eum pertinere noscuntur Hic autem vicus dividitur a Civitate Salopesberia solo alveo fluminis intercurrentis cui nomen est Saverna Vicus autem Biforieta vocatur quod lingua Gallorum ante portam dicitur Addiderunt etiam supradictis donis quasdam Ecclesias cum omnibus pertinentibus ad eas tam in terra quam in hominibus universisque aliis possessionibus quas hic nominatim annotare commodum duximus scilicet Ecclesiam Sci Gregorii Ecclesiamque de Stotesdona et illam de Dodeleberia illamque de Conendovre et eam de Walintona et illam de Eadmundona et villam de Archalou et eam de Hodenet et illam de Tenga et eam de Donnitona et illam de Recordina illam etiam de Bascerce et illam de Nessa Et super hec omnia concessit ut milites atque primates sui quicunque in elemosinam conferre vellent huic ecclesie aliquam partem terrarum suarum non quesita licentia a Comite vel ab aliquo alio libera mente donarent ex eo tempore liberrimi ab omni servicio ejusdem date terre in perpetuum Monachi vero eandem libertatem suscipientes si quandoque de his vel aliis suis rebus cogerentur geldum communem dare quod nunquam contingeret nisi Comes de dominio suo daret geldum tamen militum nunquam ullo modo darent Quod omnibus audientibus valde placuit totaque sua curia laudando Deoque gratias referendo confirmavit Ad dederunt etiam Comes et Comitissa his supradictis donis quasdam villas quarum nomina hic habentur Haitonam scilicet et Alministram et Burtonam et cum his omnibus concesserunt etiam tributum quod redditur de lignis que in civitatem afferuntur per portam que ad orientem aperitur Teste Godebaldo et Oilerio sacerdotibus Herberto Grammatico Warimo Vicecomite Roberto filio Thebaldi Rogerio filio Corbeth multisque nobili bus atque popularibus qui hec audierunt et concesserunt Locus autem ille in quo supradicta ecclesia fundata est fuit de hereditate cujusdam Militis cui nomen Seuuardus Et quia Comes Rogerius in hereditate illius eo invito ecclesiam fundare noluit dedit ei quandam villam nomine Languafectam ut ipse cum bona voluntate in predicto loco sibi ecclesiam fundare concederet ejusdemque elemosine idem Seuuardus particeps existeret Postea autem memoratus Seuuardus illam eandem villam quam Comes ei dederat Ecclesie S P et P post mortem suam concessit firmitatemque ejusdem loci recepit Teste Godebaldo et Ricardo de Belmesio et Ricardo de Monte Uuarult Post ista autem supradicta dona quidam milites istius provincie eidem loco pro animarum suarum salute de suis possessionibus contulerunt scilicet Warinus Vicecomes duas hidas terre in villa que dicitur Tugafort et decimam Obtone quam et semper eadem Ecclesia habuerat a tempore Regis Eaduuardi Ecclesiamque Beritone cum decima ipsius manerii Rainadus vero frater ejus unam hidam que vocatur Lega Alherius autem Eadburtonam Rogerius de Laceio Manafordam Hec omnia concessit atque firmavit venerabilis Comes Rogerius testibus filiis ejus et cum patre firmantibus Hugone et Rogerio Arnulfo cum Baronibus plurimis Rainaldus qui post mortem predicti Warini uxorem illius cum ejus honore suscepit et Hugo filius ejusdem Warini dederunt huic Ecclesie S Petri Ecclesiam Sci Oswaldi et illam de Muthla et decimas de Nessa et de Seraordina concedente Hugone Comite et testimonium perhibente cum pluribus aliis Gerardus de Tornai dedit unam Villam que dicitur Bectona cujus successor Hamo Peverel qui ejus honorem post eum cum filia optinuit rogatu ejusdem bene origerate conjugis contulit villam unam Wlvretonam Teste Ricardo Londoniensi Episcopo et ceteris plurimis Theodericus de Sai juxta eandem villam ex altera parte fluminis dedit terram quandam in manerio suo Stoca de dominio suo solutam et quietam ab omni geldo vel aliis consuetudinibus Helgotus dedit quandam juxta Savernam que pro silvula que adjacet Mora vocatur et piscariam in eodem flumine Cujus filius Herbertus et successor in hereditatem attribuit quandam villam nomine Nortonam et Ecclesiam de Stantona cum omnibus decimis suis et omnium militum suorum et cum omnibus que ad eandem ecclesiam pertinent Normannus Venator dedit terrulam unam nomine Boleleiam Hugo de Constantino dimidiam hidam in Pectona A totus Bicot aliam dimidiam in Langanara Oilerius sacerdos unam hidam in Cerletona Goisfridus iv hidam in villa que dicitur Herleia Tochil i hidam in villa que Cota dicitur Odo quoque miles quandam terram nomine Hordeleiam Toraldus de Verleio dedit i hidam in Minore Draitona Robertus filius ejus qui et heres illius dedit quandam villam nomine Uuiceuuicam Teste Ricardo Lundoniensi Episcopo Hamone Peverel Toreth et multis aliis Robertus Corbet terram unam nomine Loketonam Teste Ricardo pontifice Lundonie cum totius Comitatus Baronibus Rainerius Prepositus quandam terrulam cum lacu qui vocatur Finemera Decimam de Cambristona et Ecclesiam de Ithessala dedit Robertus filius Thetbalt Vicecomes cum omnibus que ad eam pertinent et cum decima ipsius manerii scilicet in nummis et animalibus ei messibus Ecclesiam de Wantenouura cum decima ipsius manerii et decimam de Joclehulle dedit Rogerius filius Corbet Et decimam de Cireberia dedit Gislebertus de Salner villa quando Comes Rogerius vir bone memorie et decus regni sepeliebatur et decimam Aneberie dedit nobis Rogerius de Laceio Picot de Sai dedit decimam Brantone et Phitesoth Hunaldus dedit decimas de Prestona et de Loscafort et decimam equarum suarum agrestium Hec omnia donaria concesserunt et sua auctoritate roboraverunt Comites pie memorie Rogerius Hugo et Robertus filii ejus qui post patrem in hereditate successerunt quisque in tempore suo Testibus supra memoratis Baronibus cum omnibus in hoc comitatu morantibus Alanus filius Fladaldi omnia que ab antecessoribus suis data fuerant vel a baronibus suis suo tempore vel ante prompta devotione concessit et ab omnibus ad eum pertinentibus excepto geldo Regis libera et quieta condonavit Testibus Ricardo Lundoniensi Episcopo Hamone Peverello Rogerio filio Corbet cum omni fere comitatu Post obitum autem Rogerii venerabilis Comitis Hugo filius ejus digna proles tanti Patris qui post eum successit in honorem quadam die dum staret ante sepulturam sui patris divina in spiratus gratia motusque pietate paterna convocavit dominum Fulcheredum primum hujus loci Abbatem et coram multis baronibus suis resolutus in lacrimas dixit Pacem et quietem volo esse in hoc loco et ideo constituo hanc abbatiam et omnia ad eam pertinentia ab omni consuetudine hujus terre quam ego possum condonare esse liberam in perpetuum et pacatam et quietam Et hoc sciant omnes mei fideles quia nichil retineo in honore SS Apostolorum Petri et Pauli misi orationes et beneficium monachorum in hoc loco manentium et tam liberum hunc honorem hodie constituo ut nullus sit qui post me aliquid libertatis vel quietis possit addere hoc tantum retineo quod si Abbas hujus loci superbia inflatus nollet facere rectum vicinis suis ego vel heres meus post me ad rectum eum constringerem faciendum Et si falsus monetarius de alia terra adventicius in terra Sci Petri captus fuerit corpus cum pecunia reddatur Comiti Si autem falsarius de terra Sci Petri fuerit solummodo corpus reddatur Comiti pecunia autem erit Abbatis De latronibus autem justiciam sibi concedo et pecuniam si Abbas per se vel per suos ipsam justiciam facere voluerit sin autem corpus tantummodo reddatur Comiti et pecu via erit Abbatis hoc tantum modo retineo et nichil aliud Decimam vero venationis mee tocius Comitatus Salopesberie concedo perpetuo esse in hoc loco preter Silvas Sce Milburge Hec autem omnia facio pro anima patris et matris mee et mea et fratrum meorum et omnium ad me pertinentium et pro anima Regis Willelmi et Mathildis regine et filiorum eorum Siquis autem vel meo tempore vel post obitum usque in finem seculi aliquid ex bis voluerit infringere vel auferre vel minuere anathema sit Barones vero qui tunc aderant presentes videntes tantam conpunctionem domini sui et tantam audientes libertatem honoris hujus Monasterii pedibus ejus provoluti gratias egerunt Deo et tam piissime venerabilis Comitis voluntati Arnulfus frater ejusdem Comitis Ricardus de Belmesio qui postea Londonie Episcopus factus est Rainaldus Vicecomes Rogerius Corbet et Robertus frater ejus Hamundus Peverel Fulcoius Vicecomes et omnes fere hujus comitatus barones Robertus de Belismo qui post eundem venerabilem Hugonem fratrem suum comitatus suscepit honorem dedit Ecclesie Sci Petri et Monachis ejusdem loci Bascerce cum omnibus que ad eam villam pertinebant concedente et sigilli sui auctoritate firmante piissimo Rege Henrico Predictus itaque gloriosissimus Rex Henricus eandem libertatem pacem et quietem quam sepe dictus venerabilis Comes Hugo huic ecclesie sanctorum Apostolorum Petri et Pauli condonaverat prompta voluntate et alacri animo in perpetuum concessit donavit et proprio sigillo roboravit Comes autem Rogerius qui Pictavensis dicitur magni Rogerii filius dedit Ecclesie S Petri et monachis ejusdem loci piscariam de Tareuuella pro anima sua et sue conjugis et pro salute anime patris et matris sue et cum ipsa piscaria terrulam quandam Ocsitonam et Poltonam et hec de dominio suo De rebus autem Godefridi Vicecomitis sui quas idem Godefridus de eo habebat dedit Ecclesiam de Uualetona et eam de Chercheam cum quadam terra que dicitur Gerhstan petente eodem Godefrido et multis precibus exorante eo quod in Ecclesia S Petri haberet quendam filium suum monachum nomine Achardum Et hec omnia in perpetuo firmavit quieta et libera ab omnium hominum invasione addens quod qui hec disturbaret anathema esset Teste Robto Epo de Cestra et Hugone ejusdem Civitatis Comite Que omnia gloriosus Rex H cum omnibus supra dictis proprio sigillo firmavit Ego Henricus Rex confirmavi et subscripsi Ego Radulfus Cantuariensis Archiepiscopus subscripsi Ego Ricardus Londoniensis Episcopus subscripsi Ego Willmus Wintoniensis Epis subscripsi Ego Robert Lincoliensis Epis subscripsi Ego Rogerus Salesburiensis Epis subscripsi Ego Robertus Cestrensis Episcopus subscripsi Ego Ricardus Herefordensis Episcopus subscripsi Ego Theodulfus Wigornensis Episcopus subscripsi Ego Radulfus Cicestrensis Episcopus subscripsi Ego Johannes Bathoniensis Episcopus subscripsi Ego Bernardus Episcopus de Sco David subscripsi Ego David Bancornensis Episcopus subscripsi Ego Robertus filius Regis subscripsi Ego Stephanus Comes Moritonii subscripsi Ego Rannulfus Cancellarius subscripsi Ego Willmus de Tancarvilla subscripsi Ego Gauffridus de Clintona subscripsi Ego Walterus de Glocestra subscripsi Ego Grimbaldus medicus subscripsi Ego Robertus de Stotesberia subscripsi Ego Ebrardus filius ejusdem Rogerii Comitis subscripsi Ego Willmus Peverellus subscripsi Eyo Hamundus frater ejus subscripsi Ego Rogerius filius Corbet subscripsi Ego Robertus frater ejus subscripsi Ego Fulconus Vicecomes subscripsi Ego Herbertus filius Helgoti subscripsi Ego Balduinus de Bollers subscripsi Ego Ulgerius Venator subscripsi Ego Radulfus de Conedoura subscripsi