Charter Document - 03781204

Charter Document - 03781204


Charter Number: 03781204
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1119
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Quia inter multa bona opera que fideles catholici pro animarum suarum salute operantur hoc precipuum estimatur et tenetur quod institutioni et edificationi sancte matris ecclesie deuota mente impenditur in qua seruorum dei supplicationibus peccata a pio deo diluuntur pauperes recreantur omnium quibuslibet necessitatibus subuenitur quod Moyses dei famulus et legislator euidenti premonstrabat et premonebat exemplo dum tota mentis summissione ad constructionem mystici tabernaculi deuotus incumberet Quod etiam pertractabat et prefigurabat Salomonis industria qui templum domino artificiosum et honorabile edificans futuram significabat ecclesiam summo a fidelibus debere honore decorari Iudas autem Machabeus et ceteri strenuissimi per totam ueteris testamenti seriem reges hoc idem significanter predicebant qui non solum eiusdem templi libertatem iniuste non inquietabant sed etiam proprii cruoris effusione protegebant Horum uidelicet exemplo et ego Henricus dei gratia rex Anglorum sanctam ecclesiam confirmare et honorare dispono quam dominus noster Iesus Christus precioso sanguinis sui lauacro redemit et sponsam sibi perhenni iure et castitate copulauit Nunc itaque consilio archiepiscoporum meorum episcoporum abbatum comitum ducum et uniuersorum procerum meorum auctorizo et regia potestate confirmo ecclesiam sancti Iohannis precursoris domini quam in Colecestria sitam Eudo dapifer meus cum Rohaisa uxore sua ad laudem et honorem nominis dei pro redemptione et salute animarum patris mei regis Willelmi Anglorum et matris mee Matildis regine fratrisque et predecessoris mei regis Willelmi pro memet ipso et uxore mea Matilde regina et pro filiis meis pro se atque uxore sua Rohaisa pro animabus patru suorum et matrum necnon pro salute omnium fidelium dei defunctorum salute construxit ornauit et possessione terrarum muniuit Quas terras et ceteros redditus quos ipse Eudo predictus et alii plures eidem ecclesie donauerunt ego in perpetuum predicte ecclesie et fratribus qui in ea sub regulari monachilis uite ordine deo pie et fideliter famulantur quiete et libere habendas et possidendas firmiter concedo scilicet manerium Wileye et manerium Mundone et manerium Picheseye Hec tria maneria integra sicut Eudo ea de me tenebat excepto in Picheseya feudo Ranulfi de Mundune et excepta terra Alfuuini Socheman et unum mariscum olim pertinentem Lillechirche modo adiacentem Picheseye et in Colecestria duas carucatas terre et unam mansuram et duo uiuaria et unum molendinum et unum uirgultum et feiriam quatuor dierum ad festiuitatem sancti Iohannis et totum feodum Turstini Wiscardi et terram Radulfi Broch et in Turnecrofte ecclesiam ipsius uille et unam hidam terre Et de Esse decimam caseorum et lane et uirgulti Et de Lillecherche decimam molendini et caseorum et lane Et de Bertune et de Sanforde ii partes decime Et de Hetune dimidiam decimam et totam decimam molendinorum et pasnagii Et de Sandeye ii partes decime Et de Gamelegea ii partes decime Et Hamertune ii partes decime Et de Eastuna ii partes decime Et de Nieuueseles ecclesiam Et de Waledene decimam molendinorum et lane Et de Halingeberig ii partes decime Et de Sabryhteswurthe tertiam partem decime Et Brihtlingesseye ii partes decime Et de Eresuuelle ii partes decime Et de Tacheleie ii partes decime Et Roinges totam decimam Et de Waltham tertiam partem decime Et de Witham duas partes decime Et de Stanuueie et Lexedene ii partes decime Et de Grenestede totam decimam Et in unoquoque maneriorum istorum unum bordarium de ii acris solutum ab omni seruitio exceptis iii maneriis circa Colecestriam et exceptis in Witham Waltham Sabrytheswrthe et Weledene Et decimam pasnagii sui et pullorum equarum eius et molendinorum totam Et xiiii acras terre pertinentes ad ecclesiam sancte Helene Et ecclesiam sancte Marie de Niewechierce Lundonie Et vi acras terre que fuit mulieris Alueue uidue et dimidiam mansuram [terre predicte uidue] Hec infra scripta homines sui dederunt Rogerius de Viliers dimidiam hidam terre in Cicia pertinentem ad Wileye Hamo frater eius duas partes decime de Walchra et de molendino totam et unum bordarium de ii acris terre solutum ab omni seruitio et de Cealchre dimidiam decime Walcerus x solidos unoquoque anno Willelmus Peuerel dedit unam hidam terre quam habebat in Picheseya Radulfus Damblie de Elmesete duas partes decime et de molendino totam et unum bordarium de ii acris terre cum mansura solutum ab omni seruitio Radulfus Pincerna dimidiam hidam terre et duos homines in Wicham Hamelinus in Colecestria quatuor mansuras cum domibus et i ortum et i pratum Robertus de Carun [x solidos de molendinis Tamisefort unoquoque anno] unum molendinum in Cliftuna Aulchitillus de Ros decimam de Hou et dimidiam decimam de Plumstede [Walcerus x solidos unoquoque anno] Fulco dapifer decimam de Rothinges Willelmus filius Constantini ii partes decime Legre Pirot dimidiam de Glameham Radulfus de Norun decimam de Torp Humfridus filius Hunfridi dimidiam decimam de Bocheleia et decimam unius molendini Serlo de Matuen decimam de Fineberge Radulfus de Dunmauue suam decimam Et Willelmus de Curtune triginta acras terre iuxta Willeye Et Athelais uxor Ranulfi de Lahaia dedit sancto Iohanni cum Hugone filio suo quando fecit eum monachum in ecclesia ipsius lxxx acras terre quam tenebat de Willelmo de Boun ipso concedente Huic ecclesie et cuncte eius possessioni eandem libertatem et easdem leges quas habet ecclesia sancti Petri Westmonasterii Primum uidelicet ut tantus honor eidem ecclesie habeatur inperpetuum et obseruetur ut neque nos neque successores nostri neque quilibet episcopus neque quicunque de iudiciaria potestate in ipsam sanctam basilicam uel inmanentes in ipsa uel in homines qui cum suis terris uel qualibuscunque substantiis ad ipsam tradere uel deuouere se uoluerint nisi per uoluntatem abbatis et suorum monachorum ullam unquam habeant potestatem sed sit hec sancta ecclesia sancti Iohannis Baptiste et precursoris domini nostri Iesu Christi libera et absoluta ab omni inuasione uel inquietudine omnium hominum cuiuscunque ordinis uel potestatis esse uideantur Deinde constituo atque imperpetuo confirmo ut quisquis fugitiuorum de quocunque loco pro quacunque causa cuiuscunque conditionis sit ipsum sanctum locum uel procinctum eius fugiens intrauerit membrorum suorum ac uite impunitatem consequatur Placuit enim michi inuiolabiliter confirmare omnes donationes terrarum uel ecclesiarum aut aliarum rerum que ibi a fidelibus deuotis donate sunt uel donande necnon et illas quas quilibet de ciuibus infra Colecestriam uel alibi donauerunt tam terras quam consuetudines et omnia iura qualiumcunque causarum in omnibus terris que uel in Colecestria uel in aliis quibuscunque locis predicto monasterio adiacent uel adiciende sunt per gratiam dei Huic libertati concedo additamentum in qua ut ab omnibus apertius et plenius intelligatur nomina consuetudinum Anglie ponere libet Mundbryce Burhbryce Miskennige Sceawinge Hlestinge Frythsokne Flymenasfyrmthe Wergeldweof Vthleap Forfeng Fygfeng Fyrdwite Fyhtwite Weardwite Hengwite Hamsokne Forstall Infangenethief Saka Sokna Toll et Team aliasque omnes leges et consuetudines que ad me pertinent Nostra etiam regia auctoritate cum consensu atque consultu primatum meorum interdico ut nullus unquam succedentium regum episcoporum principum comitum uicecomitum procuratorum seu aliorum regum clientium uel alia quelibet magna uel parua persona pastum censum uel impensionem castrorum uel pontium reedificationem xenia seu munuscula uel aliud aliquidlibet ab ecclesia illa uel a terris ad eam pertinentibus per uim aut per consuetudinem exigat non opera non tributa uel expeditiones ad se trahat sed exclusa penitus exactione uel angaria cunctarum consuetudinum omnia sicut in manu mea habueram melius et plenius et liberius ita cum omnimoda libertate sint concessa eidem ecclesie in terra in aqua in urbe et extra in domo et extra in uilla et extra in uia et extra in placito in soka et saka in theoloneo in furis apprehensione et emissione in sanguinis effusione in campis et siluis in pratis in pascuis in aquis in piscariis in molendinis et in omnibus suis appendiciis Si quis autem contra hanc preceptionis et auctoritatis paginam senserit quicunque ille fuerit cuiuscunque nominis et honoris etatis et potestatis et eam uel in magno uel in minimo infringere uoluerit et alios ad hoc conduxerit unusquisque pro se ipso libras quinque partibus sancti Iohannis persoluat Et quicquid exinde fiscus noster ad partem nostram sperare poterat in luminaribus uel stipendiis monachorum seu ad elemosinas pauperum ipsius monasterii perhenniter per nostra oracula ad integrum sit concessum atque indultum Quisquis successorum meorum hanc donationis libertatem firmiter atque inuiolabiliter custodierit eterna coronetur claritate celestisque regni plena perfruatur felicitate Siquis autem quod absit eam destruere uoluerit uel huius decreti contradictor conuulsor et temerator extiterit cum Iuda proditore eterno anathemati subiaceat nisi domino nostro Iesu Christo et beato suo baptiste Iohanni digna penitentia satisfecerit + Que subsequentur dominice crucis caractere ad confirmationem subsigno + Annuente eodem domino nostro Iesu Christo qui uiuit et regnat et gloriatur in indiuidua Trinitate per omnia secula seculorum + Ego Willelmus Henrici regis Anglorum filius et dei gratia rex designatus confirmo + Ego Radulfus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus pia subscriptione consentio + Ego Gaufridus eadem gratia Rotomagensis archiepiscopus consequenter concedo + Ego Turstinus diuina misericordia Eboracensis electus archiepiscopus simili deuotione subscribo + Ego Willelmus dei gratia Exoniensis episcopus prompta uoluntate consentio + Ego Bernardus eadem gratia Meneuuensis episcopus cum omni humilitate concedo + Ego Ranulfus miseratione dei Dunholmensis episcopus pie collaudo + Ego Iohannes deo uolente Luxouiensis episcopus idem presenti subscriptione communio + Ego Audoenus ordinatione dei Ebroicensis episcopus idem presenti subscriptione confirmo + Ego Ranulfus Henrici regis Anglorum cancellarius in eandem libertatem consentio + Ego Henricus comes Aucensis idem presenti subscriptione confirmo + Ego Walterus Gifard comes Bucchingehamscyre idem libenti sanctio uoluntate + Ego Willelmus de Warenna comes Suthreye presenti subscriptione concordo + Ego Robertus filius Henrici regis Anglorum feruenti deuotione corroboro + Ego Ricardus frater eius prona uoluntate in easdem leges subscribo + Ego Rogerus filius Ricardi pretaxatis prona uoluntate communico + Ego Robertus frater eius eandem libertatem libenti santio uoluntate + Ego Nigellus de Albeneo idem feruenti deuotione subscribo + Ego Otuerus filius Hugonis comitis in eandem conditionem conuenio + Ego Thomas de Sancto Iohanne idem inconuulsum permanere concedo + Ego Willelmus camerarius de Tancarduilla hoc ipsum asseuero + Ego Michael de Hameslape affuisse me gaudeo + Ego Iohannes Baiocensis capellanus regis hoc ipsum testificor + Ego Nigellus de Calne capellanus regis prona idem annuo uoluntate + Ego Robertus Pechet capellanus regis eandem sanctionem concelebro + Ego Ricardus capellanus regis et custos sigilli eius presentis carte confirmationem concludo et regali bulla sigillo Data Rothomagi deo gratias solemniter et feliciter anno ab incarnatione domini MCXIX Quo nimirum anno pretexatus filius regis Henrici Willelmus et rex designatus puellam nobilissimam filiam Fulconis Andegauorum comitis Mathildem nomine Luxouii duxit uxorem

Markups

Diplomatics Markup:

























Quia inter multa bona opera que fideles catholici pro animarum suarum salute operantur hoc precipuum estimatur et tenetur quod institutioni et edificationi sancte matris ecclesie deuota mente impenditur in qua seruorum dei supplicationibus peccata a pio deo diluuntur pauperes recreantur omnium quibuslibet necessitatibus subuenitur quod Moyses dei famulus et legislator euidenti premonstrabat et premonebat exemplo dum tota mentis summissione ad constructionem mystici tabernaculi deuotus incumberet Quod etiam pertractabat et prefigurabat Salomonis industria qui templum domino artificiosum et honorabile edificans futuram significabat ecclesiam summo a fidelibus debere honore decorari Iudas autem Machabeus et ceteri strenuissimi per totam ueteris testamenti seriem reges hoc idem significanter predicebant qui non solum eiusdem templi libertatem iniuste non inquietabant sed etiam proprii cruoris effusione protegebant Horum uidelicet exemplo etarenga ego Henricus dei gratia rex Anglorum sanctam ecclesiam confirmare et honorare dispono quam dominus noster Iesus Christus precioso sanguinis sui lauacro redemit et sponsam sibi perhenni iure et castitate copulauitarenga Nunc itaquewords of disposition standard consilio archiepiscoporum meorum episcoporum abbatum comitum ducum et uniuersorum procerum meorumarenga auctorizo et regia potestate confirmowords of disposition standard ecclesiam sancti Iohannis precursoris domini quam in Colecestria sitam Eudo dapifer meus cum Rohaisa uxore sua ad laudem et honorem nominis deigrantee particulars pro redemptione et salute animarum patris mei regis Willelmi Anglorum et matris mee Matildis regine fratrisque et predecessoris mei regis Willelmi pro memet ipso et uxore mea Matilde regina et pro filiis meis pro se atque uxore sua Rohaisa pro animabus patru suorum et matrum necnon pro salute omnium fidelium dei defunctorum salutepro salute clause construxit ornauit et possessione terrarum muniuitgrantee particulars Quas terras et ceteros redditus quosobject of conveyance standard ipse Eudo predictuswords of disposition particulars et alii plureswords of disposition standard eidem ecclesiegrantee standard donaueruntwords of disposition standard egowords of disposition particulars in perpetuumwords of disposition standard predicte ecclesiegrantee particulars et fratribus qui in ea sub regulari monachilis uite ordine deo pie et fideliter famulanturgrantee standard quiete et libere habendas et possidendas firmiter concedowords of disposition standard scilicetobject of conveyance standard manerium Wileye et manerium Mundone et manerium Picheseyeobject of conveyance particulars Hec tria maneria integra sicut Eudo ea de me tenebatobject of conveyance particulars excepto in Picheseya feudo Ranulfi de Munduneexception clause et excepta terra Alfuuini Sochemanexception clause et unum mariscum olim pertinentem Lillechirche modo adiacentem Picheseyeobject of conveyance particulars et in Colecestria duas carucatas terre et unam mansuram et duo uiuaria et unum molendinum et unum uirgultumobject of conveyance particulars et feiriam quatuor dierum ad festiuitatem sancti Iohannisobject of conveyance particulars et totum feodum Turstini Wiscardi et terram Radulfi Brochobject of conveyance particulars et in Turnecrofte ecclesiam ipsius uille et unam hidam terreobject of conveyance particulars Et de Esse decimam caseorum et lane et uirgultiobject of conveyance particulars Et de Lillecherche decimam molendini et caseorum et laneobject of conveyance particulars Et de Bertune et de Sanforde ii partes decimeobject of conveyance particulars Et de Hetune dimidiam decimam et totam decimam molendinorum et pasnagiiobject of conveyance particulars Et de Sandeye ii partes decimeobject of conveyance particulars Et de Gamelegea ii partes decimeobject of conveyance particulars Et Hamertune ii partes decimeobject of conveyance particulars Et de Eastuna ii partes decimeobject of conveyance particulars Et de Nieuueseles ecclesiamobject of conveyance particulars Et de Waledene decimam molendinorum et laneobject of conveyance particulars Et de Halingeberig ii partes decimeobject of conveyance particulars Et de Sabryhteswurthe tertiam partem decimeobject of conveyance particulars Et Brihtlingesseye ii partes decimeobject of conveyance particulars Et de Eresuuelle ii partes decimeobject of conveyance particulars Et de Tacheleie ii partes decimeobject of conveyance particulars Et Roinges totam decimamobject of conveyance particulars Et de Waltham tertiam partem decimeobject of conveyance particulars Et de Witham duas partes decimeobject of conveyance particulars Et de Stanuueie et Lexedene ii partes decimeobject of conveyance particulars Et de Grenestede totam decimamobject of conveyance particulars Et in unoquoque maneriorum istorum unum bordarium de ii acris solutum ab omni seruitioobject of conveyance particulars exceptis iii maneriis circa Colecestriam et exceptis in Witham Waltham Sabrytheswrtheexception clause et Weledene Et decimam pasnagii sui et pullorum equarum eius et molendinorum totamobject of conveyance particulars Et xiiii acras terre pertinentes ad ecclesiam sancte Heleneobject of conveyance particulars Et ecclesiam sancte Marie de Niewechierce Lundonieobject of conveyance particulars Et vi acras terre que fuit mulieris Alueue uidue et dimidiam mansuram [terre predicte uidue]object of conveyance particulars Hec infra scriptaobject of conveyance standard homines sui dederuntwords of disposition standard Rogerius de Vilierswords of disposition particulars dimidiam hidam terre in Cicia pertinentem ad Wileyeobject of conveyance particulars Hamo frater eiuswords of disposition particulars duas partes decime de Walchraobject of conveyance particulars et de molendino totamobject of conveyance standard et unum bordarium de ii acris terreobject of conveyance particulars solutum ab omni seruitioobject of conveyance standard et de Cealchre dimidiam decimeobject of conveyance particulars Walceruswords of disposition particulars x solidosobject of conveyance particulars unoquoque annoobject of conveyance standard Willelmus Peuerelwords of disposition particulars deditwords of disposition standard unam hidam terre quam habebat in Picheseyaobject of conveyance particulars Radulfus Dambliewords of disposition particulars de Elmesete duas partes decime et de molendino totam et unum bordarium de ii acris terre cum mansura solutum ab omni seruitioobject of conveyance particulars Radulfus Pincernawords of disposition particulars dimidiam hidam terre et duos homines in Wichamobject of conveyance particulars Hamelinuswords of disposition particulars in Colecestria quatuor mansuras cum domibus et i ortum et i pratumobject of conveyance particulars Robertus de Carunwords of disposition particulars [x solidos de molendinis Tamisefortobject of conveyance particulars unoquoque annoobject of conveyance standard] unum molendinum in Cliftunaobject of conveyance particulars Aulchitillus de Roswords of disposition particulars decimam de Hou et dimidiam decimam de Plumstedeobject of conveyance particulars [Walceruswords of disposition particulars x solidosobject of conveyance particulars unoquoque annoobject of conveyance standard] Fulco dapiferwords of disposition particulars decimam de Rothingesobject of conveyance particulars Willelmus filius Constantiniwords of disposition particulars ii partes decime Legreobject of conveyance particulars Pirotwords of disposition particulars dimidiam de Glamehamobject of conveyance particulars Radulfus de Norunwords of disposition particulars decimam de Torpobject of conveyance particulars Humfridus filius Hunfridiwords of disposition particulars dimidiam decimam de Bocheleiaobject of conveyance particulars et decimam unius molendiniobject of conveyance standard Serlo de Matuenwords of disposition particulars decimam de Finebergeobject of conveyance particulars Radulfus de Dunmauuewords of disposition particulars suam decimamobject of conveyance standard Etwords of disposition standard Willelmus de Curtunewords of disposition particulars triginta acras terre iuxta Willeyeobject of conveyance particulars Etwords of disposition standard Athelais uxor Ranulfi de Lahaiawords of disposition particulars deditwords of disposition standard sancto Iohannigrantee standard cum Hugone filio suoconsent clause quando fecit eum monachum in ecclesiawords of disposition standard ipsius lxxx acras terre quam tenebat de Willelmo de Bounobject of conveyance particulars ipso concedenteconsent clause Huic ecclesie et cuncte eius possessioni eandem libertatem et easdem leges quas habethabendum clause standard ecclesia sancti Petri Westmonasteriihabendum clause particulars Primum uidelicet ut tantus honor eidem ecclesie habeatur inperpetuum et obseruetur ut neque nos neque successores nostri neque quilibet episcopus neque quicunque de iudiciaria potestate in ipsam sanctam basilicam uel inmanentes in ipsa uel in homines qui cum suis terris uel qualibuscunque substantiis ad ipsam tradere uel deuouere se uoluerint nisi per uoluntatem abbatis et suorum monachorum ullam unquam habeant potestatem sed sithabendum clause standard hec sancta ecclesia sancti Iohannis Baptistehabendum clause particulars et precursoris domini nostri Iesu Christi libera et absoluta ab omni inuasione uel inquietudine omnium hominum cuiuscunque ordinis uel potestatis esse uideanturhabendum clause standard Deinde constituo atque imperpetuo confirmo ut quisquis fugitiuorum de quocunque loco pro quacunque causa cuiuscunque conditionis sit ipsum sanctum locum uel procinctum eius fugiens intrauerit membrorum suorum ac uite impunitatem consequaturclausulae Placuit enimwords of disposition standard michiwords of disposition particulars inuiolabiliter confirmarewords of disposition standard omnes donationes terrarum uel ecclesiarum aut aliarum rerum que ibi a fidelibus deuotis donate sunt uel donande necnon et illas quas quilibet de ciuibus infra Colecestriam uel alibi donauerunt tam terras quam consuetudines et omnia iura qualiumcunque causarum in omnibus terris que uel in Colecestria uel in aliis quibuscunque locis predicto monasterio adiacent uel adiciende suntobject of conveyance particulars per gratiam deiwords of disposition standard Huic libertati concedo additamentum in qua ut ab omnibus apertius et plenius intelligatur nomina consuetudinum Anglie ponere libet Mundbryce Burhbryce Miskennige Sceawinge Hlestinge Frythsokne Flymenasfyrmthe Wergeldweof Vthleap Forfeng Fygfeng Fyrdwite Fyhtwite Weardwite Hengwite Hamsokne Forstall Infangenethief Saka Sokna Toll et Team aliasque omnes leges et consuetudines que ad me pertinenthabendum clause standard Nostra etiam regia auctoritate cum consensu atque consultu primatum meorum interdico ut nullus unquam succedentium regum episcoporum principum comitum uicecomitum procuratorum seu aliorum regum clientium uel alia quelibet magna uel parua persona pastum censum uel impensionem castrorum uel pontium reedificationem xenia seu munuscula uel aliud aliquidlibet ab ecclesia illa uel a terris ad eam pertinentibus per uim aut per consuetudinem exigat non opera non tributa uel expeditiones ad se trahatwarranty clause standard sed exclusa penitus exactione uel angaria cunctarum consuetudinum omnia sicut in manu mea habueram melius et plenius et liberius ita cum omnimoda libertate sint concessa eidem ecclesie in terra in aqua in urbe et extra in domo et extra in uilla et extra in uia et extra in placito in soka et saka in theoloneo in furis apprehensione et emissione in sanguinis effusione in campis et siluis in pratis in pascuis in aquis in piscariis in molendinis et in omnibus suis appendiciishabendum clause standard Si quis autem contra hanc preceptionis et auctoritatis paginam senserit quicunque ille fuerit cuiuscunque nominis et honoris etatis et potestatis et eam uel in magno uel in minimo infringere uoluerit et alios ad hoc conduxerit unusquisque pro se ipso libras quinque partibus sancti Iohannis persoluatprohibition Etwords of disposition standard quicquid exinde fiscus noster ad partem nostram sperare poterat in luminaribus uel stipendiis monachorum seu ad elemosinas pauperum ipsius monasteriiobject of conveyance particulars perhenniter per nostra oracula ad integrum sit concessum atque indultumwords of disposition standard Quisquis successorum meorum hanc donationis libertatem firmiter atque inuiolabiliter custodierit eterna coronetur claritate celestisque regni plena perfruatur felicitateblessing Siquis autem quod absit eam destruere uoluerit uel huius decreti contradictor conuulsor et temerator extiterit cum Iuda proditore eterno anathemati subiaceat nisi domino nostro Iesu Christo et beato suo baptiste Iohanni digna penitentia satisfeceritanathema +witness clause standard Que subsequentur dominice crucis caractere ad confirmationem subsignowitness clause standard +witness clause standard Annuente eodem domino nostro Iesu Christo qui uiuit et regnat et gloriatur in indiuidua Trinitate per omnia secula seculoruminvocatio +witness clause standard Ego Willelmus Henrici regis Anglorum filius et dei gratia rex designatuswitness clause particulars confirmowitness clause standard +witness clause standard Ego Radulfus dei gratia Cantuariensis archiepiscopuswitness clause particulars pia subscriptione consentiowitness clause standard +witness clause standard Ego Gaufridus eadem gratia Rotomagensis archiepiscopuswitness clause particulars consequenter concedowitness clause standard +witness clause standard Ego Turstinus diuina misericordia Eboracensis electus archiepiscopuswitness clause particulars simili deuotione subscribowitness clause standard +witness clause standard Ego Willelmus dei gratia Exoniensis episcopuswitness clause particulars prompta uoluntate consentiowitness clause standard +witness clause standard Ego Bernardus eadem gratia Meneuuensis episcopuswitness clause particulars cum omni humilitate concedowitness clause standard +witness clause standard Ego Ranulfus miseratione dei Dunholmensis episcopus piewitness clause particulars collaudowitness clause standard +witness clause standard Ego Iohannes deo uolente Luxouiensis episcopuswitness clause particulars idem presenti subscriptione communiowitness clause standard +witness clause standard Ego Audoenus ordinatione dei Ebroicensis episcopuswitness clause particulars idem presenti subscriptione confirmowitness clause standard +witness clause standard Ego Ranulfus Henrici regis Anglorum cancellarius in eandem libertatemwitness clause particulars consentiowitness clause standard +witness clause standard Ego Henricus comes Aucensiswitness clause particulars idem presenti subscriptione confirmowitness clause standard +witness clause standard Ego Walterus Gifard comes Bucchingehamscyrewitness clause particulars idem libenti sanctio uoluntatewitness clause standard +witness clause standard Ego Willelmus de Warenna comes Suthreyewitness clause particulars presenti subscriptione concordowitness clause standard +witness clause standard Ego Robertus filius Henrici regis Anglorumwitness clause particulars feruenti deuotionewitness clause standard corroborowitness clause standard +witness clause standard Ego Ricardus frater eiuswitness clause particulars prona uoluntate in easdem leges subscribowitness clause standard +witness clause standard Ego Rogerus filius Ricardi pretaxatiswitness clause particulars prona uoluntate communicowitness clause standard +witness clause standard Ego Robertus frater eiuswitness clause particulars eandem libertatem libenti santio uoluntatewitness clause standard + Ego Nigellus de Albeneo idem feruenti deuotionewitness clause particulars subscribowitness clause standard +witness clause standard Ego Otuerus filius Hugonis comitiswitness clause particulars in eandem conditionem conueniowitness clause standard +witness clause standard Ego Thomas de Sancto Iohannewitness clause particulars idem inconuulsum permanere concedowitness clause standard +witness clause standard Ego Willelmus camerarius de Tancarduillawitness clause particulars hoc ipsum asseuerowitness clause standard +witness clause standard Ego Michael de Hameslapewitness clause particulars affuisse me gaudeowitness clause standard +witness clause standard Ego Iohannes Baiocensis capellanus regiswitness clause particulars hoc ipsum testificorwitness clause standard +witness clause standard Ego Nigellus de Calne capellanus regiswitness clause particulars prona idem annuo uoluntatewitness clause standard +witness clause standard Ego Robertus Pechet capellanus regiswitness clause particulars eandem sanctionem concelebrowitness clause standard +witness clause standard Ego Ricardus capellanus regis et custos sigilli eiuswitness clause particulars presentis carte confirmationem concludo et regali bulla sigillosealing clause standard Datadate clause standard Rothomagidate clause particulars deo gratias solemniter et feliciterdate clause standard anno ab incarnatione dominidate clause standard MCXIXdate clause particulars Quo nimirum anno pretexatus filius regis Henrici Willelmus et rex designatus puellam nobilissimam filiam Fulconis Andegauorum comitis Mathildem nomine Luxouii duxit uxoremdate clause particulars

Names Markup:



Quia inter multa bona opera que fideles catholici pro animarum suarum salute operantur hoc precipuum estimatur et tenetur quod institutioni et edificationi sancte matris ecclesie deuota mente impenditur in qua seruorum dei supplicationibus peccata a pio deo diluuntur pauperes recreantur omnium quibuslibet necessitatibus subuenitur quod Moyses dei famulus et legislator euidenti premonstrabat et premonebat exemplo dum tota mentis summissione ad constructionem mystici tabernaculi deuotus incumberet Quod etiam pertractabat et prefigurabat Salomonis industria qui templum domino artificiosum et honorabile edificans futuram significabat ecclesiam summo a fidelibus debere honore decorari Iudas autem Machabeus et ceteri strenuissimi per totam ueteris testamenti seriem reges hoc idem significanter predicebant qui non solum eiusdem templi libertatem iniuste non inquietabant sed etiam proprii cruoris effusione protegebant Horum uidelicet exemplo et ego Henricus dei gratia rex Anglorum sanctam ecclesiam confirmare et honorare dispono quam dominus noster Iesus Christus precioso sanguinis sui lauacro redemit et sponsam sibi perhenni iure et castitate copulauit Nunc itaque consilio archiepiscoporum meorum episcoporum abbatum comitum ducum et uniuersorum procerum meorum auctorizo et regia potestate confirmo ecclesiam sancti Iohannis precursoris domini quam in Colecestria sitam Eudo dapifer meus cum Rohaisa uxore sua ad laudem et honorem nominis dei pro redemptione et salute animarum patris mei regis Willelmi Anglorum et matris mee Matildis regine fratrisque et predecessoris mei regis Willelmi pro memet ipso et uxore mea Matilde regina et pro filiis meis pro se atque uxore sua Rohaisa pro animabus patru suorum et matrum necnon pro salute omnium fidelium dei defunctorum salute construxit ornauit et possessione terrarum muniuit Quas terras et ceteros redditus quos ipse Eudo predictus et alii plures eidem ecclesie donauerunt ego in perpetuum predicte ecclesie et fratribus qui in ea sub regulari monachilis uite ordine deo pie et fideliter famulantur quiete et libere habendas et possidendas firmiter concedo scilicet manerium Wileye et manerium Mundone et manerium Picheseye Hec tria maneria integra sicut Eudo ea de me tenebat excepto in Picheseya feudo Ranulfi de Mundune et excepta terra Alfuuini Socheman et unum mariscum olim pertinentem Lillechirche modo adiacentem Picheseye et in Colecestria duas carucatas terre et unam mansuram et duo uiuaria et unum molendinum et unum uirgultum et feiriam quatuor dierum ad festiuitatem sancti Iohannis et totum feodum Turstini Wiscardi et terram Radulfi Broch et in Turnecrofte ecclesiam ipsius uille et unam hidam terre Et de Esse decimam caseorum et lane et uirgulti Et de Lillecherche decimam molendini et caseorum et lane Et de Bertune et de Sanforde ii partes decime Et de Hetune dimidiam decimam et totam decimam molendinorum et pasnagii Et de Sandeye ii partes decime Et de Gamelegea ii partes decime Et Hamertune ii partes decime Et de Eastuna ii partes decime Et de Nieuueseles ecclesiam Et de Waledene decimam molendinorum et lane Et de Halingeberig ii partes decime Et de Sabryhteswurthe tertiam partem decime Et Brihtlingesseye ii partes decime Et de Eresuuelle ii partes decime Et de Tacheleie ii partes decime Et Roinges totam decimam Et de Waltham tertiam partem decime Et de Witham duas partes decime Et de Stanuueie et Lexedene ii partes decime Et de Grenestede totam decimam Et in unoquoque maneriorum istorum unum bordarium de ii acris solutum ab omni seruitio exceptis iii maneriis circa Colecestriam et exceptis in Witham Waltham Sabrytheswrthe et Weledene Et decimam pasnagii sui et pullorum equarum eius et molendinorum totam Et xiiii acras terre pertinentes ad ecclesiam sancte Helene Et ecclesiam sancte Marie de Niewechierce Lundonie Et vi acras terre que fuit mulieris Alueue uidue et dimidiam mansuram [terre predicte uidue] Hec infra scripta homines sui dederunt Rogerius de Viliers dimidiam hidam terre in Cicia pertinentem ad Wileye Hamo frater eius duas partes decime de Walchra et de molendino totam et unum bordarium de ii acris terre solutum ab omni seruitio et de Cealchre dimidiam decime Walcerus x solidos unoquoque anno Willelmus Peuerel dedit unam hidam terre quam habebat in Picheseya Radulfus Damblie de Elmesete duas partes decime et de molendino totam et unum bordarium de ii acris terre cum mansura solutum ab omni seruitio Radulfus Pincerna dimidiam hidam terre et duos homines in Wicham Hamelinus in Colecestria quatuor mansuras cum domibus et i ortum et i pratum Robertus de Carun [x solidos de molendinis Tamisefort unoquoque anno] unum molendinum in Cliftuna Aulchitillus de Ros decimam de Hou et dimidiam decimam de Plumstede [Walcerus x solidos unoquoque anno] Fulco dapifer decimam de Rothinges Willelmus filius Constantini ii partes decime Legre Pirot dimidiam de Glameham Radulfus de Norun decimam de Torp Humfridus filius Hunfridi dimidiam decimam de Bocheleia et decimam unius molendini Serlo de Matuen decimam de Fineberge Radulfus de Dunmauue suam decimam Et Willelmus de Curtune triginta acras terre iuxta Willeye Et Athelais uxor Ranulfi de Lahaia dedit sancto Iohanni cum Hugone filio suo quando fecit eum monachum in ecclesia ipsius lxxx acras terre quam tenebat de Willelmo de Boun ipso concedente Huic ecclesie et cuncte eius possessioni eandem libertatem et easdem leges quas habet ecclesia sancti Petri Westmonasterii Primum uidelicet ut tantus honor eidem ecclesie habeatur inperpetuum et obseruetur ut neque nos neque successores nostri neque quilibet episcopus neque quicunque de iudiciaria potestate in ipsam sanctam basilicam uel inmanentes in ipsa uel in homines qui cum suis terris uel qualibuscunque substantiis ad ipsam tradere uel deuouere se uoluerint nisi per uoluntatem abbatis et suorum monachorum ullam unquam habeant potestatem sed sit hec sancta ecclesia sancti Iohannis Baptiste et precursoris domini nostri Iesu Christi libera et absoluta ab omni inuasione uel inquietudine omnium hominum cuiuscunque ordinis uel potestatis esse uideantur Deinde constituo atque imperpetuo confirmo ut quisquis fugitiuorum de quocunque loco pro quacunque causa cuiuscunque conditionis sit ipsum sanctum locum uel procinctum eius fugiens intrauerit membrorum suorum ac uite impunitatem consequatur Placuit enim michi inuiolabiliter confirmare omnes donationes terrarum uel ecclesiarum aut aliarum rerum que ibi a fidelibus deuotis donate sunt uel donande necnon et illas quas quilibet de ciuibus infra Colecestriam uel alibi donauerunt tam terras quam consuetudines et omnia iura qualiumcunque causarum in omnibus terris que uel in Colecestria uel in aliis quibuscunque locis predicto monasterio adiacent uel adiciende sunt per gratiam dei Huic libertati concedo additamentum in qua ut ab omnibus apertius et plenius intelligatur nomina consuetudinum Anglie ponere libet Mundbryce Burhbryce Miskennige Sceawinge Hlestinge Frythsokne Flymenasfyrmthe Wergeldweof Vthleap Forfeng Fygfeng Fyrdwite Fyhtwite Weardwite Hengwite Hamsokne Forstall Infangenethief Saka Sokna Toll et Team aliasque omnes leges et consuetudines que ad me pertinent Nostra etiam regia auctoritate cum consensu atque consultu primatum meorum interdico ut nullus unquam succedentium regum episcoporum principum comitum uicecomitum procuratorum seu aliorum regum clientium uel alia quelibet magna uel parua persona pastum censum uel impensionem castrorum uel pontium reedificationem xenia seu munuscula uel aliud aliquidlibet ab ecclesia illa uel a terris ad eam pertinentibus per uim aut per consuetudinem exigat non opera non tributa uel expeditiones ad se trahat sed exclusa penitus exactione uel angaria cunctarum consuetudinum omnia sicut in manu mea habueram melius et plenius et liberius ita cum omnimoda libertate sint concessa eidem ecclesie in terra in aqua in urbe et extra in domo et extra in uilla et extra in uia et extra in placito in soka et saka in theoloneo in furis apprehensione et emissione in sanguinis effusione in campis et siluis in pratis in pascuis in aquis in piscariis in molendinis et in omnibus suis appendiciis Si quis autem contra hanc preceptionis et auctoritatis paginam senserit quicunque ille fuerit cuiuscunque nominis et honoris etatis et potestatis et eam uel in magno uel in minimo infringere uoluerit et alios ad hoc conduxerit unusquisque pro se ipso libras quinque partibus sancti Iohannis persoluat Et quicquid exinde fiscus noster ad partem nostram sperare poterat in luminaribus uel stipendiis monachorum seu ad elemosinas pauperum ipsius monasterii perhenniter per nostra oracula ad integrum sit concessum atque indultum Quisquis successorum meorum hanc donationis libertatem firmiter atque inuiolabiliter custodierit eterna coronetur claritate celestisque regni plena perfruatur felicitate Siquis autem quod absit eam destruere uoluerit uel huius decreti contradictor conuulsor et temerator extiterit cum Iuda proditore eterno anathemati subiaceat nisi domino nostro Iesu Christo et beato suo baptiste Iohanni digna penitentia satisfecerit + Que subsequentur dominice crucis caractere ad confirmationem subsigno + Annuente eodem domino nostro Iesu Christo qui uiuit et regnat et gloriatur in indiuidua Trinitate per omnia secula seculorum + Ego Willelmus Henrici regis Anglorum filius et dei gratia rex designatus confirmo + Ego Radulfus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus pia subscriptione consentio + Ego Gaufridus eadem gratia Rotomagensis archiepiscopus consequenter concedo + Ego Turstinus diuina misericordia Eboracensis electus archiepiscopus simili deuotione subscribo + Ego Willelmus dei gratia Exoniensis episcopus prompta uoluntate consentio + Ego Bernardus eadem gratia Meneuuensis episcopus cum omni humilitate concedo + Ego Ranulfus miseratione dei Dunholmensis episcopus pie collaudo + Ego Iohannes deo uolente Luxouiensis episcopus idem presenti subscriptione communio + Ego Audoenus ordinatione dei Ebroicensis episcopus idem presenti subscriptione confirmo + Ego Ranulfus Henrici regis Anglorum cancellarius in eandem libertatem consentio + Ego Henricus comes Aucensis idem presenti subscriptione confirmo + Ego Walterus Gifard comes Bucchingehamscyre idem libenti sanctio uoluntate + Ego Willelmus de Warenna comes Suthreye presenti subscriptione concordo + Ego Robertus filius Henrici regis Anglorum feruenti deuotione corroboro + Ego Ricardus frater eius prona uoluntate in easdem leges subscribo + Ego Rogerus filius Ricardi pretaxatis prona uoluntate communico + Ego Robertus frater eius eandem libertatem libenti santio uoluntate + Ego Nigellus de Albeneo idem feruenti deuotione subscribo + Ego Otuerus filius Hugonis comitis in eandem conditionem conuenio + Ego Thomas de Sancto Iohanne idem inconuulsum permanere concedo + Ego Willelmus camerarius de Tancarduilla hoc ipsum asseuero + Ego Michael de Hameslape affuisse me gaudeo + Ego Iohannes Baiocensis capellanus regis hoc ipsum testificor + Ego Nigellus de Calne capellanus regis prona idem annuo uoluntate + Ego Robertus Pechet capellanus regis eandem sanctionem concelebro + Ego Ricardus capellanus regis et custos sigilli eius presentis carte confirmationem concludo et regali bulla sigillo Data Rothomagi deo gratias solemniter et feliciter anno ab incarnatione domini MCXIXdate Quo nimirum anno pretexatus filius regis Henrici Willelmus et rex designatus puellam nobilissimam filiam Fulconis Andegauorum comitis Mathildem nomine Luxouii duxit uxorem