Charter Document - 03781200
Charter Number: | 03781200 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1106 - 1118 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives |
Charter:
H[enricus] rex Angl[orum] Ric[ardo] episcopo Baioc[ensi] et omnibus baronibus et fidelibus suis de Oismeis salutem Sciatis me concessisse deo et sancto Martino et monachis de Troarz amodo inperpetuum totum mariscum unde placitum fuit in curia mea inter monachos predictos et Rob[er]tu[m] de Vsseio Ipse enim Rob[ertu]s predictus recognouit rectum eorum quod iniuste eam clamabat et illam calupmniam marisci quam habebat in eo deo et sancto Martino clamauit quietam coram me Et uolo et concedo et firmiter precipio ut amodo in pace et honorifice et quiete et perpetualiter teneat ecclesia supradicta totum illud mariscum absque calumpnia et teneat et habeat sicut melius et honorabilius et quietius tenet suas alias res Testibus Rob[er]to comite de Mellent et Nig[ello] de Albi[n]ni Apud Rothomagu[m]