Charter Document - 03781197
Charter Number: | 03781197 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1107 - 1118 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Angl[orum] Willelmo episcopo Exoniensi et uicecomiti Ricardo et ministris eorum et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Deuenescira salutem Precipio quod omnes terre quas barones uel milites mei per totam Deuenescir dederunt ecclesie sancti Nicholai Exonie sint libere et quiete ab omnibus consuetudinibus terrene seruitutis sicut eciam W[illelmi] pater meus et frater meus reges eas quietas et liberas esse clamauerunt ita et ego pro animabus eorum et Matilde matris mee et pro mea clamo eas quietas et liberas ab omni terreno seruitio Testibus Roberto episcopo Lincolniensi et Ranulfo cancellario et Gisleberto de Aquila Apud Londoniam