Charter Document - 03781196

Charter Document - 03781196


Charter Number: 03781196
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1107 - 1118
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit presentibus et futuris quod ego Henricus dei gratia rex Anglorum pro salute anime mee et antecessorum meorum et pro statu et prosperitate regni mei concedo deo et sancte Marie de Acra et sanctis apostolis Petro et Paulo et monachis sancti Pancratii ibidem deo seruientibus quicquid Willelmus de Warenna dedit eis scilicet in Acra ipsa duas carrucatas terre et hoc quod fregerunt de brueriis eius et culturam cum mora ubi ecclesia fundata est et v sol[idatas] terre quas tenuit Sefara et terram Ringulfi et Wlmarum cementarium cum xv acris et unum ortum et xxiiii acras apud Melewold ecclesiam et dimidium molendinum et ii m[ilia] anguillarum et iuxta Lennam tres solidatas terre et ecclesiam de Roinges Illud quoque quod Wimerus dapifer eius dedit eis in Kemestona xxiiii solidatas terre et xiiii in Wesneham et in Gressingehalla et duas ecclesias de Dunham et de Lechesham et decimas maneriorum suorum et molendinorum et pasnatii et decimas militum suorum et lx et xii solidatas et iiii nummatas terre in Grimestona et in Congweham et in Snetesham quas Rogerus filius eius dedit eis Et hoc quod Hugo de Wana dedit eis id est ecclesiam de Barseham et molendinum de Inlande et decimas suas et militum suorum Hoc etiam quod Radulfus filius eius dedit eis molendinum de ponte de Barselham et tres cotarios et lx acras bruerie et tres sochemans apud Snaringas Et hoc quod Petrus de Crenewis dedit eis duas solidatas terre et unum millenarium anguillarum Hoc quoque quod Rainerius de Grancurt dedit eis ecclesiam de Barseham et in Tatersete cxx acras bruerie et xii arabilis terre et decimas suas et militum suorum Et lx acras terre quas Hugo homo suus dedit eis Et hoc quod Lambertus de Roseto dedit eis in Enehale octo solidatas terre et decimam uille eiusdem et decimam de Waterdene et in Sidesterna xvi acras terre et terram de Rudham quam Willelmus presbyter de eo tenuit Et hoc quod Walchelinus filius eius dedit eis id est decimas suas et militum suorum Et ecclesiam et decimam de Fulmodestona quam dedit Hugo Et duas solidatas terre quas dedit Hugo de Bruneham et decimam suam in eadem uilla Et molendinum quod dedit Wibertus de Acra et decimam suam Et unum ortum in Bruneham et unum millenarium anguillarum que Osmundus dispensarius dedit Et decimam quam Willelmus Branca dedit Hec omnia concedo ut monachi in monasterio sancte Marie de Acra conuersantes et conuersaturi libere et quiete possideant Signum Henrici regis Signum Herberti episcopi Rogeri episcopi Roberti episcopi Signum Henrici comitis Signum Ranulfi cancellarii Signum Gilberti de Aquila Signum Willelmi de Alben Signum Willelmi de Corei Signum Willelmi Meschin Signum Willelmi Piperelli Signum Otowe Signum Jordani de Saiaco Signum Rogeri filii Ricardi

Source (click image below to view full size)