Charter Document - 03781195
Charter Number: | 03781195 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1100 - 1118 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod ego H[enricus] dei gratia rex Anglorum pro salute anime mee et M[athildis] regine mee et omnium antecessorum meorum do et concedo et hac presenti carta mea confirmo deo et sancte Marie et monachis de Acra ecclesiam de Suth Crec et ecclesiam de Neutun cum omnibus pertinentiis suis in liberam et quietam et perpetuam elemosinam Et uolo et firmiter precipio ut predicti monachi apud Acram deo et beate Marie seruientes prefatas ecclesias cum omnibus pertinentiis suis habeant et teneant bene et in pace libere et quiete sicut meam dominicam elemosinam T[estibus] H[erberto] episcopo Norwic W[illelmo] comite R[annulfo] cancellario W[illelmo] de Albin