Charter Document - 03781177

Charter Document - 03781177


Charter Number: 03781177
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1108 - 1116
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Angl[orum] episcopo [G] London et archid et toti capitulo sancti Pauli salutem Precipio quod abbas et ecclesia sancti Petri Westm[onasterii] et presbyteri eorum habeant et teneant ecclesias suas quas pater meus eis dedit ligneam scilicet capellam sancte Margarete de Eschep cum parochia et cum terra et domibus ad eam pertinentibus et medietatem lapidee capelle sancti Magni martiris cum tota parochia et ecclesiam sancti Laurentii cum omnibus sibi pertinentibus et ecclesiam sancti Iacobi super ripam ita bene et in pace et honorifice sicut melius tenuerunt tempore patris mei et meo actenus sine calumpnia et temporibus Hugonis et Mauricii episcoporum Et prohibeo ne super hoc breue inde placitent Testibus Matild[e] regina et R Basset Apud London[iam]