Charter Document - 03781176
Charter Number: | 03781176 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1107 - 1116 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[enricus] rex Angl[orum] iustic[iis] uicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis per Angliam salutem Precipio quod prior et monachi ecclesie sancte Marie de Hurnleia teneant omnia tenementa sua que tenent de feudo Gaufri[di] de Magnauilla in quocumque fuerint comitatu in bosco et in plano et terra et in aqua in ecclesiis et in decimis in possessionibus et in consuetudinibus in libertatibus et in omnibus rebus et insuper in maneriis que in mea manu sunt de honore ipsius Gaufri[di] de Magnauill[a] ita bene et quiete et plenarie sicut ipse Gaufri[dus] melius et liberius et plenarius ea ecclesie sue de Hurnleia pro anima sua dedit in elemosina et concessit et carta sua confirmauit die qua fecit eam dedicare et sicut rex Will[elmus] pater meus eis per cartam suam confirmat Quare uolo et precipio et firmiter defendo ne ullus super hoc preceptum meum de rebus ecclesie illius se intromittat nisi per priorem et monachos ecclesie nec eos inde disturbet nec iniuriam siue contumeliam faciat Testibus Rann[ulfo] cancellario Per Otuelu[m] filium comitis Apud Turri[m] Lund[onie]