Charter Document - 03781164

Charter Document - 03781164


Charter Number: 03781164
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1107 - 1116
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Angl[orum] omnibus baronibus suis francis et anglis [de] Wiltesir salutem Sciatis me dedisse et concessisse deo et sancte Marie et ecclesie Sarum et Nigello de Calna et suis successoribus in prebendam ecclesiam de Calna cum omnibus pertinentiis in campo in prato in pasturis in bosco in molendinis sicut antecessores eius tenuerunt Volo etiam ut habeat in foresta mea husbotam haibotam furbotam et duos equos per totum annum Volo etiam et precipio ut sit quietus de sciris et hundredis et murdro et danegilda et de omnibus querelis que mihi pertinent Testibus Matilda regina et Rogero Sarum episcopo et Radulfo cancellario Apud Westmonasterium