Charter Document - 03781158
Charter Number: | 03781158 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Diploma |
Date: | 1107 - 1116 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Seruire deo eiusque inherere institutis ea demum sapientia est que et In presenti regum mentes iustificat et iustificatas In futura uita eterne beatitudinis felicitate coronat Vnde rex et excellentissimus propheta et nunc reges intelligite erudimini qui iudicatis terram Seruite domino In amore et exultate ei cum tremore et infra cum exarserit In breui ira eius beati omnes qui confidunt In eo que confidentia minime consequeretur nisi fidei et dilectionis antecederet operatio Quod ego Henricus rex considerans et In sancta edificanda ecclesia deuotus et sollicitus inueniri desiderans concedo donum Quod fecerat Radulfus filius Godrici ecclesie sancte Trinitatis apud Norwicum de quadam terra sua Neutona et ego eandem terram cum appendiciis suis dono ex parte mea In eodem loco cum saca et soca et tol et theom et infanghethefo et omnibus consuetudinibus precipiens ut monachi exclusa calumpnia Hanc donationem confirmo ego Henricus rex et asstipulatione sancte crucis et appositione sigilli mei + Signum ipsius regis Henrici + Signum Mathildis regine + Signum Rogeri Salesberie episcopi + Signum Willelmi Bigoti + Signum Radulfi Filii Godrici