Charter Document - 03781146
Charter Number: | 03781146 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1106 - 1116 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[enricus] rex Angl[orum] Huberto de Munchenesi salutem Precipio quod monachi de Eya ita bene et plenarie teneant et habeant terram et ecclesiam et omnes res quas Ysaac eis dedit et concessit sicut ea eis dedit et concessit die qua predictus Ysaac effectus est monachus Et si quid inde extrapositum est reddatur eis Nolo autem ut inde quicquid auferatur eis Teste episcopo Salesbir[ie] Aput Eyam