Charter Document - 03781136
Charter Number: | 03781136 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1102 - 1116 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus dei gratia rex Anglie Radulpho episcopo Cicestrie et omnibus baronibus suis francis et anglis salutem Sciatis me concessisse et confirmasse deo et ecclesie sancti Martini de Bello et monachis in ea deo seruientibus omnia dona et omnes uenditiones terrarum que facte sunt eis in rapo de Hastingis concedente hoc et confirmante H[enrico] comite de Augo scilicet terram de Dudilande et de Bregeselle quam Anselmus de Fraeluilla eis uendidit et terram de Glesham quam emerunt de Geroldo Normanuill et totam terram atque mariscum ultra Wintelesey que Willielmus de Sancto Leodegario et Clarembaldus eis concesserunt tenendum de se et heredibus suis et terram de Bocstepe quam Willielmus filius Wiberti eis dedit in elemosinam Volo itaque et precipio ut bene et quiete et honorifice et in pace teneant et habeant predictas terras cum pertinentiis suis sicut eis concesse sunt et a comite H[enrico] confirmate liberas ab omni consuetudine terrene seruitutis Et prohibeo de aliquis eis inde molestus sit super foris facturam meam Testibus Rogero episcopo Sareberie et Eudone dapifero et Roberto de Ver Apud Windelesore