Charter Document - 03781135

Charter Document - 03781135


Charter Number: 03781135
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1110 - 1116
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus dei gracia rex Anglorum Haimoni dapifero et omnibus ministris suis de Anglia salutem Precipio uobis ut faciatis homines de Lingemareis quod habeant leges suas per totam Angliam per mare et per terram sicut habent homines de Hasting et ut sint liberi et quieti ab omni consuetudine terrene seruitutis id est de geldo et scoto et hidagiis et denegeldis et sires et hundrez et de exercitu et murdro et warp et lestagio et theloneo et opere poncium et castellorum et parcorum et omnibus aliis operibus et auxiliis et consuetudinibus Set et seruicium quod debebant sicut homines de Hasting per mare facere pater meus et frater meus monachis de Bello concesserunt et ego idem concedo Et firmiter precipio ut nullus eis iniuriam faciat super foris facturam meam Quod si craspeis ibi appulerit totum possideant abbas et monachi Si autem infra terminos de Horsmede usque Witheburne quod pertinet ad socnam de Wy aduenerit similiter duas partes et linguam possideant sicut pater meus rex Willelmus eis dedit et carta sua confirmauit et frater meus similiter concessit Warec uero ubicumque uenerit in terra de Lingemareis totum absque calumnia abbatis et monachorum sit Teste Rodberto comite de Mellend Apud Exhehoy