Charter Document - 03781132

Charter Document - 03781132


Charter Number: 03781132
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1110 - 1116
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Claudius C IX (f152v)

Charter:

Henricus rex Anglorum Ricardo de Monte et omnibus baronibus Francis et Anglis de Oxenefordsira salutem Sciatis quia uolo et precipio ut abbas Faritius et abbatia de Abbendona in pace et sine calumpnia omnium hominum teneant terram in Gersendona quam Perchehaia tenebat Et nulli inde respondeant et ita bene teneant sicut abbatia tenuit tempore patris et fratris mei et meo Testibus Iohanne episcopo Luxouii et Gilleberto filio Ricardi Apud Windres