Charter Document - 03781128

Charter Document - 03781128


Charter Number: 03781128
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1113 - 1116
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglorum Roberto episcopo Linc et Thome de Sancto Iohanne et Nigello de Oilleio et omnibus baronibus Francis et Anglis de Oxenefordscira salutem Sciatis me concessisse escambium terre de Oxeneford iuxta ecclesiam sancte Fridesuithe quod fecerunt Rogerus episcopus Salesbirie et Faritius abbas de Abbendona uidelicet ut abbas predictus et ecclesia sua teneat et habeat illam terram quam predictus episcopus ei escambiauit ita liberam et quietam ab omnibus consuetudinibus cum soca et saca et tol et team et infangentheof sicut ipse abbas melius tenuerat illam aliam terram quam episcopo escambiauit Testibus Roberto episcopo Linc et Herueo episcopo de Heli et Rannulfo cancellario et Roberto filio regis et Rannulfo Meschino Apud Radingas