Charter Document - 03781108
Charter Number: | 03781108 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1115 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Cartulary III (f50r) |
Charter:
M[atildis] regina Angl[orum] Gaufr[ido] decano et Aldw[ino] camerario et omnibus sancte crucis canonicis et omnibus suis fidelibus et ministris de Waltha[m]scire salutem Sciatis me concessisse et dedisse deo et sancto Cuthb[er]to et ad opus monachorum Dunelm[en]siu[m] illam hidam et dimidiam terre quas Bruning[us] canonicus in Eppinga[m] habuit et illam dimidiam hidam similiter in Nesinga[m] sicut eas habuit idem Bruning[us] die que uiuus et mortuus fuit in siluis et in planis et in terris et in pratis et in pascuis cum saca et socna et toll et team et infangetheof et cum omnibus consuetudinibus ita liberam et quietam ab omni opere et seruitio sicut mea dominica terre est et sicut sanctus Cuthb[er]t[us] et monachi eius melius et quietius suas alias terras per Angliam habent et tenent Et hanc prescriptam libertatem dono sancto predicto et monachis pro salute Heinrici regis domini mei et Will[elm]i filii mei et pro salute anime mee et fratrum meorum et pro animabus patris et matris mee et fratrum meorum et sororum Et omnes has terras et conuentiones habeat et teneat Ada[m] canonicus meus sub sancto Cuthb[er]to et monachis suis in uita sua et eosdem redditus quos mihi reddidit per annum scilicet xiiii solidos ipse quoque Ada[m] eosdem solidos monachis unoquoque anno persoluat Et uolo et precipio ut ista mea donatio libera et quieta ab omni calumpnia sancto Cuthb[er]to et monachis suis in perpetuum remaneat Testibus Will[elm]o filio meo et Dauid comite et Aldw[ino] camerario Apud Westmonast[er]ium