Charter Document - 03781107

Charter Document - 03781107


Charter Number: 03781107
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1115
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglorum Ricardo Londoniensi episcopo et uicecomiti et omnibus baronibus et fidelibus suis francis et anglicis Londonii salutem Sciatis quod concedo deo et ecclesie sancti Martini Londonii ecclesiam sancti Botulfi de Alderedesgata que sita est in dominio meo cum terra et parochia et omnibus ei pertinentibus sicut Turstinus presbiter illam dedit eidem ecclesie cum corpore suo Quare uolo et precipio quod Rogerus episcopus Saresberiensis et canonici eiusdem loci in pace illam teneant et libere sicut idem Turstinus et antecessores eius unquam melius tenuerunt Testibus Ranulfo cancellario et Gaufrido de Clinton Apud Westmonasterium