Charter Document - 03781106
Charter Number: | 03781106 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1115 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum Ricardo episcopo Londoniensi et iusticie et uicecomiti et omnibus baronibus et fidelibus suis Londonie francis et anglicis salutem Sciatis me concessisse et confirmasse pro prece et petitione Rogeri episcopi Saresberiensis ecclesie sancti Martini Londoniensis et canonicis ibidem deo seruientibus ecclesiam sancti Botulfi Deldedesgata cum terra de sochagio meo ei pertinente sicut Turstinus presbiter illam eis donauit Quare uolo et precipio quod bene et in pace et honorifice et libere teneant ecclesiam supradictam et ei pertinentia in parrochia et terra et consuetudine salua rectitudine sochagii mei de terra ei pertinente Testibus Roberto episcopo Lincolniensi et Ranulfo cancellario Apud Westmonasterium