Charter Document - 03781096

Charter Document - 03781096


Charter Number: 03781096
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Dispute
Date: 1115
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Recognitum fuit coram rege Henrico et curia eius apud Westmonasterium quod anno et due quo rex Willelmus iunior obiit erat ecclesia de Niuecherche Londonie de feudo Eudonis dapiferi Istud testabantur Hamo de Sancto Claro Radulfus de Amblia Robertus de Duouerend Robertus de Carun Esmelmus de Argentein Amfridus capellanus Eudonis et alii barones de honore illius Erantque parati probare istud quibuscumque modis curia considerasset Tunc curia decreuit ita debere remanere sicut erat quando rex suscepit coronam regni Quoniam non existente herede aliquo res Eudonis essent in regis arbitrio et iure Ita rex iudicio curie tradidit abbati Colecestrie cum carta possidere ecclesiam illam dicens Per mortem dei domine abbas promerui inictiam meam a uobis Quia uos liberaui de magno placito cauete iterum placitare Istam ueritatem nuntiauerunt conuentui abbas Gilebertus Osmundus prior Gunduinus monachus Becci Wulward Simeon monachi