Charter Document - 03781087
Charter Number: | 03781087 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1115 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[enricus] rex Angl[orum] archiepiscopo Rothomagensi et episcopo Baiocensi et episcopo Ebroicensi et abbatibus et comitibus et baronibus et iustitiis et uicecomitibus et ministris et omnibus fidelibus suis totius Normannie salutem Sciatis me reddidisse et concessisse Rollando d'Oissel terram suam d'Oissel cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus quas antecessores sui de meis habuerunt scilicet in foresta mea de Roureio leporem et uulpem et catum et martrem et boscum ad herbergagium suum faciendum et ad usum ospicii sui et pasnagium suum quietum per omnia foresta mea et ipse debet inuenire ad usum talami mei et cultam de Dun ad tectum meum quando uenero ad domum meum d'Oissel et ospitium picerne meo et dum recessero custodire cultam Quare uolo et firmiter precipio quod ita bene et honorifice libere et quiete teneat et heredes eius post eum in omnibus rebus in ciuitatibus et castellis in bosco et plano et aquis et molendinis et piscariis et passagiis et pasnagiis et pasturagiis et herbagiis et tonleiis in nundinis et foris et in omnibus locis cum omnibus libertatibus et quietationibus et consuetudinibus cum quibus pater suus et antecessores sui unquam melius et honorificencius tenuerunt tempore patris mei et antecessorum meorum et uolo et precipio quod omnes homines sui sint quieti a tonleiis per totam terram meam Testibus Willelmo de Albigneio et Willelmo Peurello de Doure et Radulfo de Limesi et Gisleberto filio Rener[ii] Apud Cadomum