Charter Document - 03781083
| Charter Number: | 03781083 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1108 - 1114 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglie archiepiscopis episcopis abbatibus consulibus proceribus et uniuersis fidelibus francis et anglis totius Anglie salutem Possessiones et dignitates et libertatis consuetudines quas habuit Eboracensis ecclesia concedo et regia auctoritate presenti carta confirmo sicut hic subscripte sunt Sub regibus antiquis et archiepiscopis et quod plerique meminisse possunt Edwardo rege et Aldredo archiepiscopo fuit ecclesie sancti Petri consuetudo egregie libertatis Si quis enim quemlibet cuiuscunque facinoris aut flagitii reum et conuictum infra atrium ecclesie caperet et retineret uniuersali iudicio vi hundreth emendabit Si uero infra ecclesiam xii hundreth infra chorum xviii Penitentia quoque de singulis sicut de sacrilegis iniuncta In hundreth viii libre continentur Quod si aliquis uesano spiritu agitatus diabolico ausu quemquam capere presumeret in cathedra lapidea iuxta altare quam angli uocant friðstol id est cathedra quietudinis uel pacis huius tam flagitiosi sacrilegii emendatio sub nullo iudicio erat sub nullo pecunie numero claudebatur set apud Anglos boteles hoc est sine emenda uocabatur Hec emende nichil ad archiepiscopum set ad canonicos pertinebant Canonici Sancti Petri in hirð id est domestica uel intrinseca familia appellabatur Terra canonicorum propria mensa Sancti Petri Denique si quid in ecclesia uel in cimiterio uel in domibus canonicorum uel in terris eorum iniuste agerent aut ipsi canonici aduresus se inuicem aut aduersus alios et alii aduersus canonicos uel aduersus alios forisfactura nulla archiepiscopo set tota canonicis iudicabatur Archiepiscopus autem in rebus canonicorum hoc tantum iuris habebat quod defuncto canonico ipse aliis prelationes et prebendas prebebat nec tamen sine consilio et assensu decani et capituli Si uero archiepiscopus aduersus apostolicum uel regem committeret ad quod redimendum uel pacificandum pecunia opus esset nichil tamen canonici archiepiscopo preter suam uoluntatem darent et pecunia canonicorum et hominum eorum pro commisso uel debito archiepiscopi nec etiam naimium caperetur Habebant canonici in domibus et in terris suis soccam et saccam tol et team intol et uttol et infangantheof et omnes easdem honoris et libertatis consuetudines quas ipse rex in terris suis habebat et quas archiepiscopus de domino suo et de rege tenebat Hoc etiam amplius quod nemo de terra canonicorum sancti Petri wapentachmot nec tridingmot et sciresmot sequebatur sed calumnians aut calumniatus ante hostium monasterii sancti Petri rectitudinem et recipiebat et faciebat Hoc autem a religiosis principibus et bonis antecessoribus sic prouisum est quatenus canonici placitantes pulsato signo ad horas canonicas cito possent regredi archiepiscopo uero per senescallos et prefectos et milites suos facilius erat predicta placita sequi et tenere Si uero aliquis terram aliquam sancto Petro daret uel uenderet nemo postea soccam uel saccam tol aut team in illa clamabat sed easdem consuetudines quas et alia terra sancti Petri ista habebat tantum amoris et reuerentie antecessores nostri huic sancte principis apostolorum ecclesie deferebant Quando autem rex congregabat exercitum unus homo tantum preparabatur de tota terra canonicorum cum uexillo sancti Petri qui si burgenses in exercitum irent dux et signifer eos precederet sine burgensibus uero nec ipse iret Hanc etiam consuetudinem siue dignitatem habebant canonici sancti Petri ab antecessoribus regibus nominatim quoque a rege Edwardo concessam et confirmatam ut nullus de familia regis uel de exercitu eius in propriis domibus canonicorum nec in ciuitate nec extra hospitaretur Ubicumque fit duellum Eboraci iuramenta fieri debent super textum uel super reliquias ecclesie sancti Petri et facto duello uictor arma uicti ad ecclesiam sancti Petri offerat gratias agens deo et sancto Petro pro uictoria Si canonici uel homines eorum clamorem fecerint in placitis regis clamor eorum ante omnem causam terminetur quantum potest terminari seruata ecclesie dignitate Testibus Thoma archiepiscopo W[illelmo] Giff[ard] episcopo Wintoniensi Roberto episcopo Lincolnieni R[annulfo] Flamb episcopo Dunelmensi W[illelmo] comite de Warr[enna] R[] Basset G[aufrido] Ridel F[orne] filio Sigulfi Apud Wintoniam
