Charter Document - 03781079
Charter Number: | 03781079 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1108 - 1114 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum H[erberto] episcopo Norwic et uicecomitibus et omnibus baronibus et fidelibus et omnibus ministris suis de Norf et Suff et ubicumque sanctus Eadmundus habet terras salutem Notum sit uobis quod uolo et precipio ut particio facta a Roberto abbate sancti Eadmundi de omnibus redditibus abbacie stabilis sit in perpetuum Vt abbas scilicet sancti Eadmundi libere habeat omnia maneria et redditus suos per se et prior et conuentus habeant liberam disposicionem omnium maneriorum et reddituum suorum Et regales ministri tempore uacantis abbacie nullam potestatem sibi attrahant in maneriis predicti conuentus nisi de illis dignitatibus et libertatibus que ad coronam pertinent quas sanctus Eadmundus habet et habere debet plene in omnibus dignitatibus et libertatibus per viii hundredos suos et dimidium super omnes homines De quibus omnibus inueni sanctum Eadmundum saysitum die qua frater meus rex Willelmus fuit uiuus et mortuus Concedo et confirmo conuentui sancti Eadmundi in perpetuum liberam electionem in abbate sibi eligendo de domo sua propria sicut rex Eadwardus eis eandem libertatem dedit et carta sua quam uidi confirmauit Testibus Thoma archiepiscopo Ebor [et aliis]