Charter Document - 03781070

Charter Document - 03781070


Charter Number: 03781070
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1114
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

H[enricus] rex Anglorum archiepiscopis et episcopis et omnibus baronibus francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis quod hanc conuentionem fecit Willelmus Wintoniensis episcopus cum Gaufrido abbate sancti Petri noui monasterii coram me et baronibus meis Reddit ipse episcopus in manu mea hydam in qua nunc sedet abbatia sancti Petri et preter hanc quandam terram que est ex ea parte in qua abbatia est in qua sunt domus reddentes vii solidos per annum et preter hanc manerium quod dicitur Wrdie Et ego dedi et concessi ipsam hydam cum predictis vii solidatas terre et ipsam terram Wrdie monasterio sancti Petri et abbati et monachis iure perpetuo possidendam ita liberam et quietam sicut quilibet Wintoniensis episcopus melius et liberius ipsam terram unquam una die tenuit et sicut abbatia sancti Petri uel abbas quilibet eiusdem loci terram in qua prius abbatia in ciuitate sedit melius et liberius unquam habuit Et Willelmus episcopus predictus concessit perenniter monasterio sancti Petri et abbati parrochiam harum terrarum et quicquid pertinebat ad ecclesiam Wrdie preter spiritualia in uiuis et in mortuis et decimis et sepulturis et oblationibus sicut ipsa ecclesia episcopatus uel ipsius ecclesie quilibet episcopus ea melius et liberius unquam una die tenuit Similiter abbas G[aufridus] reddidit in manu mea ad opus predicti episcopi W[illelmi] et ecclesie beatorum apostolorum Petri et Pauli ubi sedes est episcopalis terram inter ciuitatem in qua prius fuit abbatia cum capellis et domibus et molendinis que sunt infra ambitum ipsius terre et preterea terram totam de Derleia Et ego easdem terras eidem episcopo et ecclesie sue concessi et dedi iure perpetuo possidendas et illam in qua abbatia erat ita liberam et quietam ab omni consuetudine sicut erat quando abbatia in ea sedit et terram de Durleia sicut aliquis abbas eam melius unquam habuit Et ego insuper ex mea parte concessi et dedi ipsi episcopo et episcopali ecclesie v dies in feria sancti Egidii super illos tres dies quos prius habebat et hoc pro escambio illius hyde in qua nunc abbatia sedet Et preter hec ipse abbas concessit episcopo et ecclesie sue corpora mortuorum terre sue proprie quam ipse abbas ea die infra muros ciuitatis habebat Si qua uero terra post diem facte conuentionis in proprietatem abbatis et monasterii sui uenerit episcopus Wintoniensis in eius sepulturis uel corporibus nil clamabit nisi prius ecclesia episcopalis ea per consuetudinem habuit Illi uero qui in terra mea uel baronum meorum in ciuitate manent libere apud abbatiam noui monasterii iacere poterunt si uolunt sicut poterant antequam monasterium transferretur De processione ramis palmarum inde inter eos fuerat dissensio hoc statutum est quod abbas cum duobus uel quot uoluerit monachis ad episcopalem ecclesiam ueniet si processio ecclesie episcopalis ad sanctum Iacobum sit iturus et cum ipsa processione ad sanctum Iacobum ibit Processio uero abbatie cum priore et reliquis supra castellum ei obuiam ueniet ante portam castelli et cum episcopali processione apud sanctum Iacobum faciet stationem et reditum usque ante portam ciuitatis de West ad propinquiorem uicum qui uocatur sancti Walarici et inde cum suis reuertetur abbas et monasterium suum Si me receperit episcopus ueniet abbas cum toto conuentu ecclesie sue ad processionem illam Si autem archiepiscopum uel aliam personam receperit adducet abbas x monachos secum ad minus et intererit processioni Secunda uero die natiuitatis et pasche et pentecostes et in una festiuitate sancti Petri quam episcopus elegerit abbas si episcopus eum uocauerit ad episcopalem ecclesiam ueniet cum quot uoluerit monachis et ipse seruiet in celebratione missarum et cum eo comedet Seruiet etiam ei abbas quando missam dicet episcopus ad curiam meam Ad synodum quoque ueniet si episcopus eum uocauerit ad danda consilia episcopo et iudicia facienda ecclesiastica et audienda precepta episcopi Hec conuentio facta et confirmata est apud Burnam anno ab incarnatione domini M centesimo XIIII die idum Septembrium presentibus hiis testibus Radulfo Cantuarie archiepiscopo Turstino Eboracensi episcopo Ricardo Lundoniensi episcopo Rogero Salesberiensi episcopo Rodberto Lincolie episcopo Iohanne Batoniensi episcopo Willelmo Exonie episcopo Rannulfo Dunelmensi episcopo Rodberto comite de Mellent Heanrico comite de Waruuic Waltero constabulario Willelmo camerario de Tancardeuilla Adam de Port Nigello de Oillei Heanrico de Port Radulfo de Limesi Nigello de Albini

Markups

Diplomatics Markup:




















H[enricus] rex Anglorumintitulatio-salutatio particulars archiepiscopis et episcopis et omnibus baronibus francis et anglis totius Anglie salutemintitulatio-salutatio standard Sciatis quodnotification hanc conuentionem fecit Willelmus Wintoniensis episcopus cum Gaufrido abbate sancti Petri noui monasterii coram me et baronibus meis Reddit ipse episcopus in manu mea hydam in qua nunc sedet abbatia sancti Petri et preter hanc quandam terram que est ex ea parte in qua abbatia est in qua sunt domus reddentes vii solidos per annum et preter hanc manerium quod dicitur Wrdienarration Etwords of disposition standard egowords of disposition particulars dedi et concessiwords of disposition standard ipsam hydam cum predictis vii solidatas terre et ipsam terram Wrdieobject of conveyance particulars monasterio sancti Petri et abbati et monachisgrantee particulars iure perpetuo possidendam ita liberam et quietam sicut quilibethabendum clause standard Wintoniensis episcopushabendum clause particulars melius et liberius ipsam terram unquam una die tenuit et sicuthabendum clause standard abbatia sancti Petrihabendum clause particulars uel abbas quilibet eiusdem loci terram in qua prius abbatia in ciuitate sedit melius et liberius unquam habuithabendum clause standard Etwords of disposition standard Willelmus episcopus predictuswords of disposition particulars concessit perenniterwords of disposition standard monasterio sancti Petri et abbatigrantee particulars parrochiam harum terrarum et quicquid pertinebat ad ecclesiam Wrdieobject of conveyance particulars preter spiritualia in uiuis et in mortuis et decimis et sepulturis et oblationibus sicut ipsa ecclesia episcopatus uel ipsius ecclesie quilibet episcopus ea melius et liberius unquam una die tenuitobject of conveyance particulars Similiterwords of disposition standard abbas G[aufridus]words of disposition particulars reddidit in manu meawords of disposition standard ad opus predicti episcopi W[illelmi] et ecclesie beatorum apostolorum Petri et Pauli ubi sedes est episcopalis terram inter ciuitatem in qua prius fuit abbatiaobject of conveyance particulars cum capellis et domibus et molendinisobject of conveyance particulars que sunt infra ambitum ipsius terreland extent et preterea terram totam de Derleiaobject of conveyance particulars Etwords of disposition standard egowords of disposition particulars easdem terrasobject of conveyance standard eidem episcopo et ecclesie suegrantee standard concessi et dedi iure perpetuowords of disposition standard possidendas et illam in qua abbatia erat ita liberam et quietam ab omni consuetudine sicut erat quando abbatia in ea sedithabendum clause standard et terram de Durleia sicut aliquis abbas eam melius unquam habuitobject of conveyance particulars Etwords of disposition standard egowords of disposition particulars insuper ex mea parte concessi et dediwords of disposition standard ipsi episcopo et episcopali ecclesiegrantee standard v dies in feria sancti Egidii super illos tres dies quos prius habebat et hoc pro escambio illius hyde in qua nunc abbatia sedetobject of conveyance particulars Et preter hec ipse abbas concessitwords of disposition standard episcopo et ecclesie suegrantee standard corpora mortuorum terre sue proprie quam ipse abbas ea die infra muros ciuitatis habebatobject of conveyance particulars Si qua uero terra post diem facte conuentionis in proprietatem abbatis et monasterii sui uenerit episcopus Wintoniensis in eius sepulturis uel corporibus nil clamabit nisi prius ecclesia episcopalis ea per consuetudinem habuit Illi uero qui in terra mea uel baronum meorum in ciuitate manent libere apud abbatiam noui monasterii iacere poterunt si uolunt sicut poterant antequam monasterium transferreturclausulae De processione ramis palmarum inde inter eos fuerat dissensio hoc statutum est quod abbas cum duobus uel quot uoluerit monachis ad episcopalem ecclesiam ueniet si processio ecclesie episcopalis ad sanctum Iacobum sit iturus et cum ipsa processione ad sanctum Iacobum ibitclausulae Processio uero abbatie cum priore et reliquis supra castellum ei obuiam ueniet ante portam castelli et cum episcopali processione apud sanctum Iacobum faciet stationem et reditum usque ante portam ciuitatis de West ad propinquiorem uicum qui uocatur sancti Walarici et inde cum suis reuertetur abbas et monasterium suumclausulae Si me receperit episcopus ueniet abbas cum toto conuentu ecclesie sue ad processionem illamclausulae Si autem archiepiscopum uel aliam personam receperit adducet abbas x monachos secum ad minus et intererit processioniclausulae Secunda uero die natiuitatis et pasche et pentecostes et in una festiuitate sancti Petri quam episcopus elegerit abbas si episcopus eum uocauerit ad episcopalem ecclesiam ueniet cum quot uoluerit monachis et ipse seruiet in celebratione missarum et cum eo comedetclausulae Seruiet etiam ei abbas quando missam dicet episcopus ad curiam meamclausulae Ad synodum quoque ueniet si episcopus eum uocauerit ad danda consilia episcopo et iudicia facienda ecclesiastica et audienda precepta episcopiclausulae Hec conuentio facta et confirmata estdate clause standard apuddate clause standard Burnamdate clause particulars anno ab incarnatione dominidate clause standard M centesimo XIIII die idum Septembriumdate clause particulars presentibus hiis testibuswitness clause standard Radulfo Cantuarie archiepiscopowitness clause particulars Turstino Eboracensi episcopowitness clause particulars Ricardo Lundoniensi episcopowitness clause particulars Rogero Salesberiensi episcopowitness clause particulars Rodberto Lincolie episcopowitness clause particulars Iohanne Batoniensi episcopowitness clause particulars Willelmo Exonie episcopowitness clause particulars Rannulfo Dunelmensi episcopowitness clause particulars Rodberto comite de Mellentwitness clause particulars Heanrico comite de Waruuicwitness clause particulars Waltero constabulariowitness clause particulars Willelmo camerario de Tancardeuillawitness clause particulars Adam de Port Nigello de Oilleiwitness clause particulars Heanrico de Portwitness clause particulars Radulfo de Limesiwitness clause particulars Nigello de Albiniwitness clause particulars

Names Markup:



H[enricus] rex Anglorum archiepiscopis et episcopis et omnibus baronibus francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis quod hanc conuentionem fecit Willelmus Wintoniensis episcopus cum Gaufrido abbate sancti Petri noui monasterii coram me et baronibus meis Reddit ipse episcopus in manu mea hydam in qua nunc sedet abbatia sancti Petri et preter hanc quandam terram que est ex ea parte in qua abbatia est in qua sunt domus reddentes vii solidos per annum et preter hanc manerium quod dicitur Wrdie Et ego dedi et concessi ipsam hydam cum predictis vii solidatas terre et ipsam terram Wrdie monasterio sancti Petri et abbati et monachis iure perpetuo possidendam ita liberam et quietam sicut quilibet Wintoniensis episcopus melius et liberius ipsam terram unquam una die tenuit et sicut abbatia sancti Petri uel abbas quilibet eiusdem loci terram in qua prius abbatia in ciuitate sedit melius et liberius unquam habuit Et Willelmus episcopus predictus concessit perenniter monasterio sancti Petri et abbati parrochiam harum terrarum et quicquid pertinebat ad ecclesiam Wrdie preter spiritualia in uiuis et in mortuis et decimis et sepulturis et oblationibus sicut ipsa ecclesia episcopatus uel ipsius ecclesie quilibet episcopus ea melius et liberius unquam una die tenuit Similiter abbas G[aufridus] reddidit in manu mea ad opus predicti episcopi W[illelmi] et ecclesie beatorum apostolorum Petri et Pauli ubi sedes est episcopalis terram inter ciuitatem in qua prius fuit abbatia cum capellis et domibus et molendinis que sunt infra ambitum ipsius terre et preterea terram totam de Derleia Et ego easdem terras eidem episcopo et ecclesie sue concessi et dedi iure perpetuo possidendas et illam in qua abbatia erat ita liberam et quietam ab omni consuetudine sicut erat quando abbatia in ea sedit et terram de Durleia sicut aliquis abbas eam melius unquam habuit Et ego insuper ex mea parte concessi et dedi ipsi episcopo et episcopali ecclesie v dies in feria sancti Egidii super illos tres dies quos prius habebat et hoc pro escambio illius hyde in qua nunc abbatia sedet Et preter hec ipse abbas concessit episcopo et ecclesie sue corpora mortuorum terre sue proprie quam ipse abbas ea die infra muros ciuitatis habebat Si qua uero terra post diem facte conuentionis in proprietatem abbatis et monasterii sui uenerit episcopus Wintoniensis in eius sepulturis uel corporibus nil clamabit nisi prius ecclesia episcopalis ea per consuetudinem habuit Illi uero qui in terra mea uel baronum meorum in ciuitate manent libere apud abbatiam noui monasterii iacere poterunt si uolunt sicut poterant antequam monasterium transferretur De processione ramis palmarum inde inter eos fuerat dissensio hoc statutum est quod abbas cum duobus uel quot uoluerit monachis ad episcopalem ecclesiam ueniet si processio ecclesie episcopalis ad sanctum Iacobum sit iturus et cum ipsa processione ad sanctum Iacobum ibit Processio uero abbatie cum priore et reliquis supra castellum ei obuiam ueniet ante portam castelli et cum episcopali processione apud sanctum Iacobum faciet stationem et reditum usque ante portam ciuitatis de West ad propinquiorem uicum qui uocatur sancti Walarici et inde cum suis reuertetur abbas et monasterium suum Si me receperit episcopus ueniet abbas cum toto conuentu ecclesie sue ad processionem illam Si autem archiepiscopum uel aliam personam receperit adducet abbas x monachos secum ad minus et intererit processioni Secunda uero die natiuitatis et pasche et pentecostes et in una festiuitate sancti Petri quam episcopus elegerit abbas si episcopus eum uocauerit ad episcopalem ecclesiam ueniet cum quot uoluerit monachis et ipse seruiet in celebratione missarum et cum eo comedet Seruiet etiam ei abbas quando missam dicet episcopus ad curiam meam Ad synodum quoque ueniet si episcopus eum uocauerit ad danda consilia episcopo et iudicia facienda ecclesiastica et audienda precepta episcopi Hec conuentio facta et confirmata est apud Burnam anno ab incarnatione domini M centesimo XIIII die idum Septembriumdate presentibus hiis testibus Radulfo Cantuarie archiepiscopo Turstino Eboracensi episcopo Ricardo Lundoniensi episcopo Rogero Salesberiensi episcopo Rodberto Lincolie episcopo Iohanne Batoniensi episcopo Willelmo Exonie episcopo Rannulfo Dunelmensi episcopo Rodberto comite de Mellent Heanrico comite de Waruuic Waltero constabulario Willelmo camerario de Tancardeuilla Adam de Port Nigello de Oillei Heanrico de Port Radulfo de Limesi Nigello de Albini