Charter Document - 03781054
Charter Number: | 03781054 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1114 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum Roberto episcopo Cestrensi et Nicholao uicecomiti de Staffort et omnibus baronibus francis et anglis de Statfortscira salutem Sciatis quod Godwinus monachus de sancto Remigio de Remis ante me et barones meos apud Tamewrdam disrationauit ecclesiam de Lappeleye et decimam et corpora mortuorum contra Robertum capellanum meum de Rotomago sicut sanctus Remigius melius tenuit et habuit in tempore regis Edwardi et patris et fratris mei Willelmi regis Et uolo quod ista et omnes alias suas res bene et in pace teneant ipse sanctus et monachi sui Testibus Roberto episcopo Linc et R[ogero] episcopo Salesberie et Willelmo episcopo Exonie et Goisfr[ido] Ridello et Aluredo de Lincolia Apud Tamewordam