Charter Document - 03781050

Charter Document - 03781050


Charter Number: 03781050
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1114
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus uicecomitibus et omnibus fidelibus suis francis et anglis salutem Sciatis quod uolo et concedo et precipio ut monachi de Ely de sua abbatia habeant iustam portionem et equam diuisionem secundum morem et ius ecclesiasticum in rebus omnibus uidelicet terris possessionibus dignitatibus et bonis que proprie usui eorum ac sustentationi fidelium largitione illis donate sunt atque concesse cum sollempniter et integre ipsa abbatia fuerit in episcopatum commutata Et nolo ut inde aliquam molestiam siue minorationem patiantur sed equanimiter eorum portio et res tocius abbatie diuidantur ab inuicem et per sacramentum bonorum et fidelium hominum de honore sancte Etheldrede diligenter inquisite scripto adsignentur et ad uictum eorum atque necessitates amodo deputate libere et quiete permaneant nec quisquam super his inquietare eos presumat Testibus Randulfo cancellario et Gileberto de Aquila Haimo[ne] dapifero et Will[elmo] de Alben[eio] et Pagano Peuer Apud Castrum Helgoti in Scalopescyra