Charter Document - 03781049

Charter Document - 03781049


Charter Number: 03781049
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1114
Date type: Assigned
Resource Link(s): Trinity College Library, Cambridge - Liber Eliensis O.2.1 (f113v)

Charter:

Henricus rex Anglorum Herberto episcopo et Radulfo de Bellaf[ago] et Radulfo Passelewe et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Suthfolc salutem Precipio quod episcopatus de Ely et Herueus eiusdem loci episcopus bene et quiete et honorifice teneat et habeat omnes consuetudines suas scilicet sacham et socham et toll et theam et infangentheof et hamsocne et grithbrice et fidtwite et ferdwite et omnes alias foris facture in quinque hundredis et dimidio de Wiclaua sicut melius habuit ipsa ecclesia de Ely eadem die qua Edwardus rex uiuus et mortuus fuit et sicut dirationatum fuit in tempore patris mei apud Kenetheford testimonio plurium scyrarum et coram baronibus patris mei uidelicet coram Goisfrido episcopo Constanciensi et Walcelino Wintoniensi episcopo et Baldewino abbate de Sancto Edmundo et Petro de Valoniis et aliis quampluribus Et sciatis quod non sum warant alicui neque de socha neque de sacha neque de aliqua alia consuetudine quod ea habeat in predictis hundredis nisi per Elyensem episcopum Testibus Rannulfo cancellario Gileberto de Aquila et Hamone dapifero Apud Castrum Helgoti in Salopessyra