Charter Document - 03781040

Charter Document - 03781040


Charter Number: 03781040
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1114
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Angl[orum] episcopo Lincolniensi ac iusticiis ac uicecomitibus ac baronibus et forestariis ac aliis ministris ac fidelibus suis de Norhantescira salutem Sciatis quod concedo ecclesie sancti Petri de Burgo ac monachis boscos suos de Burgo ac de Castra quietos de placitis ac respectibus foreste ac de foris factis essartorum ac de omnibus aliis consuetudinibus in elemosinam ita quod mihi remaneat uenatio sicut in alia foresta mea Et precipio quod ecclesia illa ac monachi boscos suos in perpetuum ita quietos habeant Testibus Warnero de Lusoriis ac Hugoni de essartis Apud Norhamtunam