Charter Document - 03781023
Charter Number: | 03781023 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1115 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives du Calvados - H/7745 (p52) |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Ego Henricus rex Anglorum pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum dedi sancto Martino Troarni et sancte Marie celle et monachis ipsis seruientibus ecclesiam de castro Vire liberam ab omni potestate preter meam et hoc quod ad eam pertinet et decimam omnium reddituum ad idem castrum pertinencium Ranulfus de Prateriis dedit sancto Martino Troarni et monachis eius pro uita eterna capessenda quicquid habebat in Mansiolo Berherii uidelicet ecclesiam et totam terram et quod suum fuit in ecclesia de Burceio et quod habebat in ecclesia de Prateriis et dimidiam partem molendini eiusdem uille et terram Hulcamanie et unam mansuram quam habuit in Caueignolis Dedit eciam dimidiam ecclesiam de Monscans et landam que est sita iuxta ecclesiam et criptam Burnelli cum duabus acris terre iuxta pontem et mansuram Auice et decimam omnium molendinorum meorum et omnium pecorum uidelicet uitulorum agnorum hedorum porcorum caseorum et uellerum In lucis autem suis dedit decimam de pasnagio et concessit porcos nostros ire quietos in pascionem Hec itaque ipse Ranulfus pro salute sua ac sue coniugis atque patris et matris fratrisque sui Roberti scilicet eorum monachi tunc nuper defuncti necnon omnium parentum eius tam predecessorum quam futurorum super altare sancti Martini Troarni deo obtulit Ipsi etenim monachi unum annale pro anima domini eius Hugonis comitis fecerunt quia ipsius uoluntate et consilio hoc eis tribuit pariterque eciam omnium beneficiorum suorum partem ei concesserunt ea ratione ut ipsi possiderent quiete quicquid in heredum illius haberetur potestate Deinde Alueredus de Combraio nepos eiusdem Ranulfi qui post mortem eius heres rerum suarum effectus est hec omnia concessit et ipse super altare sancti Martini Troarni coram pluribus testibus deo obtulit Dedit eciam anno MCXV in dedicatione sancte Marie celle deo et sancto Martino perpetualiter decimam tocius precii de frumento suo si uenditum fuerit et partem quam habet in ecclesia de Agrennio Radulfus uicecomes de castro Vire dedit ecclesiam de Campegnolis pro anima patris sui et matris sue et pro se ipso et uxore sua et parentibus sancto Martino Troarni et sancte Marie celle et totam decimam tali pacto quod unus de filiis suis fieret monachus Troarni quod et factum est Deinde Guillelmus filius eiusdem Radulfi uenit Troarnum et concessit sancto Martino quicquid frater eius eidem sancto dederat et super altare sancti Martini posuit Hec omnia ego Ricardus comes dedi et concessi apud Troarnum et per textum euangelii super altare sancti Martini illud ponens hanc donationem confirmaui Nunc quoque dono et confirmo ut habeant et possideant predicta omnia que de feodo meo sunt monachi sancti Martini Troarni et sancte Marie celle pro salute anime mee et pro anima patris mei et matris mee et ut sim particeps omnium bonorum que in locis supradictis fiunt tam in orationibus quam in ceteris beneficiis sicut unus ex ipsis Guillelmus de Milleio antequam fieret monachus dedit sancto Martino Troarni ecclesiam de Milleio cum xl acris terre et ecclesiam de Caluoloco et totum Lessarbois et Robertus filius eius concessit et de suo patre super altare sancti Martini posuit Ranulfus filius Turstini de Praeriis dedit sancto Martino Troarni et sancte Marie celle xx acras terre ipse et homines eius Ego Henricus princeps Normannorum rex autem Anglorum mista omnia concedo et hoc signo manus mee confirmo Signum Ricardi comitis Cestrensis