Charter Document - 03781022

Charter Document - 03781022


Charter Number: 03781022
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1113
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglorum et dux Normannorum omnibus fidelibus suis tam presentibus quam futuris salutem Noscant uniuersi fideles mei quoniam Giroldus abbas sancti Wand[regisilis] et monachi sui in presentia mea et baronum meorum concesserunt Willelmo Lexouiensi episcopo Wereluuast ad firmam quandiu uixerit tali autem conuentione ut postquam predictus episcopus obierit resumant monachi eamdem terram cum appendiciis suis in dominio eorum liberam et quietam ab omni calumpnia parentum siue heredum prefati episcopi sicut erat anno quo pater meus uiuus et mortuus fuit Testibus Goiffrido Rothom[agensi] archiepiscopo et Rannulfo cancellario et Eustachio comite de Bolonia et Roberto comite de Meullent et Eudone dapifero et Ham[one] dapifero et Roberto de Bello campo Goiffrido filio Pagani Waltero de Vernone et Godardo pistrina Heltone de sancto Wand[regisili] et Alano de Alicheruilla et Willelmo filio Ansgeri et Ric[ardo] filio Oini et Willelmo filio Godefr[idi] et Atselino de Bosco Gerardi Apud Rothomagum