Charter Document - 03781020

Charter Document - 03781020


Charter Number: 03781020
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1106 - 1118
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives du Calvados - H/7760 (p1)
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Patris videlicet et Filii et Spiritus sancti Notum sit omnibus dominis et amicis clericis et laicis quod ego Willelmus comes Ebroicensis atque uxor mea Helvisa pro salute antecessorum nostrorum atque dominorum et pro nostra atque filiorum et omnium successorum nostrorum donamus et in perpetuum concedimus Sancto Martino de Troarno omnes parrochianos de burgo quod est factum in territorio de Uuaravilla circa ecclesiam sancti Germani quam terram habemus excambiatam de propriis culturis nostris et de terra villanorum nostrorum erga Robertum nostrum baronem de Belfou Ecclesiam quoque ipsius ville sicut ipse Robertus et Radulfus vavassor de Sancto Martino donaverunt firmiter concedimus Donamus etiam consuetudines et quicquid ad nos pertinet unius burgensis in ipso burgo et quod tenet Wenchenel in salinis sicut tenuit et hodie tenet Sanctus Martinus cum consuetudinibus ejus medietatem eciam decime de discis qui noviter facti sunt et adhuc faciendi et qui a mari sunt subtrahendi sicut de propria nostra terra que decima sic est propria nostra ad dandum cui volumus vel retinendum in proprio sicut decima de forestis nostris et de omni terra nostra noviter et primum culta Hanc donationem ut successores nostri domini et heredes in perpetuum servant sicut elemosinam quietam presenti carte commendamus et firmamus et domino nostro Dei gratia regi Anglorum Henrico et dux Normannorum ad confirmandam et defendendam et servandam sicut propriam suam elemosinam pro salute sua et heredum suorum ut iustum est et ad eum confirmatio talis pertinet presentamus concedentes in perpetuum quieta esse que habet Sanctus Martinus in honore de Bavent Signum + Henrici Dei gratia regis Anglorum Signum + Willelmi comes Ebroicensis Signum + Helvise comitisse

Source (click image below to view full size)