Charter Document - 03781015
Charter Number: | 03781015 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1113 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux TELMA - Chartae galliae |
Charter:
Ego Henricus dei gratia rex Anglorum et dux Normannorum Vniuersorum consummationem et finem attendens et in futurum saluti mee prouidens simul et consulens quod propriis meritis non possum a pauperibus spiritu regnum celorum quod ipsorum est emendum esse putaui eos enim in illa celesti patria semper aduocatos habere desiderans utpote cuius sunt et conciues simul et presules ad eosdem tanquam ad sancte munitionis asylum confugio ut eorum saltem merear opitulatione saluari qui de meis meritis nisi mortem et damnationem inuenio Donationem igitur quam Radulfus Filgeriensis cum uxore sua Auicia et filiis suis Mainone Fransgalone Henrico et Roberto domno Vitali heremite in possessionem et cenobiale domicilium monachorum dedit ego quoque munificentia regali concedo forestam uidelicet [] Quam nimirum donationem ob incolumitatem regni mei et salutem anime mee necnon et pro uxore mea Mathilde simul et prole pro animabus etiam patris mei Willelmi magni regis Anglorum et matris mee Mathildis regine [] ita ab omni tam clericorum quam laicorum infestatione absoluo ut contra hoc mee concessionis decretum nemo fit [] Porro donationis huius ex parte mea testes sunt Baldricus Dolensis archiepiscopus Turgisius Abrincensis episcopus Ranulfus cancellarius Guillelmus comes de Warenna Ricardus comes de Cestria Iohannes Baiocensis Grimaldus medicus Guillelmus de Albigneio Thomas de S[ancto] Iohanne Rogerius filius Ricardi Vnfridus de Bohun Ingelrannus de Aberrone Goiffridus de Magnauilla Hamo dapifer Robertus de Curceio Guillelmus de Pirou Iordanus de Saio Halcolfus de S[ancto] Iacobo Gofridus de Diua Ex parte Radulfi Filgeriensis Maino Franswals filius eius Henricus et Robertus similiter filii eius Hamelinus Meduanensis [] De Valle Moritonii Robertus filius Giroldi [] Richardus de Tuscheto Robertus de Apentitio [] Data et confirmata Abrincis anno ab incarnatione domini [] indict[ione] V epacta XXVI nonas Martii anno regni mei XIII anno uero pontificatus Paschalis II XIII pontificatus Gaufridi Rotomagensis archiepiscopi anno III Turgisi quoque Abrincensis episcopi anno presulatus XVIII Ego Henricus rex Anglorum in huius confirmationem precepti mei manu subscribo et presentem paginam imagine mea consigno Signum Henrici regis Anglorum Signum Radulfi cancellarii Signum Willelmi comitis de Warenna []