Charter Document - 03781010
Charter Number: | 03781010 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1108 - 1112 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Angl[orum] Ricardo episcopo Londoniensi et Hugoni de Brook et omnibus baronibus suis francis et anglis de Essex salutem Sciatis me concessisse Holgotto abbati Sancti Audoeni de Rotomago totum manerium de Fyngherynghoo in warenna et totam terram qua ad illud pertinet Et defendo super decem librarum forisfactura ne aliquis in ea fuget neque bestiam in ea capiet nisi eius licentia Et sit in mea defensione sicut mee dominice warenne et siquis intus foris fecerit capite de eo rectum meum et abbati habere rectum suum Testibus cancellario Ranulfo Ricardo capellano custode sigilli et Willelmo de Say Apud Oyset