Charter Document - 03780999

Charter Document - 03780999


Charter Number: 03780999
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1107 - 1111
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f37r)

Charter:

Henricus rex Anglorum Roberto Bloet episcopo Linc et omnibus baronibus de Huntindonschire francigenis et anglis salutem Sciatis me concessisse deo et sancto Benedicto et Aldwino abbati de Rameseie in perpetuum sacam et socam et thol et theam et infangenethef et forestal et blodwite et murther et inuentionem thesauri et omnes alias libertates corone mee pertinentes in terra sua quam habent infra unum leugatam circa ecclesiam sancti Benedicti et omnia placita corone mee pertinentia sicut ego ipse melius et plenius habeo in regno meo Et illa leugata sit in perpetuum quieta de uisionibus forestarum et essartis et omnibus aliis querelis Testibus comite Mellend et Willelmo de Tancardiuilla Apud Westm[onasterium]