Charter Document - 03780981

Charter Document - 03780981


Charter Number: 03780981
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1111
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus ecclesie Dei fidelibus sub regimine meo notum fieri uolo quod ego Henricus Dei gratia Anglorum rex pro peccatorum meorum remissione et anime mee salute Deo et sancte Marie in Abbendonensi ecclesia et sancto Andree in Colensi ecclesia que ut filia matri ut membrum capiti subiecta et coherens est ecclesie Abbendonensi concedo et in eternum permanere auctorizo omnes illas donationes quas Albricus de Ver et uxor eius Beatrix et eorum filius Albricus cum fratribus suis eorumque homines iam fecerunt uel facturi sunt supradicte ecclesie tam in ecclesiis quam in terris hominibus et decimis molendinis siluis et pratis pascuis et exitibus quarum nomina rerum subnexa leguntur scilicet in Cola ecclesiam sancti Andree cum terra Rannulfi presbiteri et cum omnibus ad ecclesiam pertinentibus et sexies uiginti acras de dominio et uiridarium quod est ultra aquam cum uiuario et terram quam Serlo habuit sicut melius et largius unquam habuit ipse uel aliquis antecessorum illius in pascuis et siluis et campis et duas siluas scilicet Dodepoliso et Northwde et terram Gode decem solidorum de gablo et terram Eadwini quinque solidorum de gablo et uiginti acras de dominio que cambite fuerant pro terra Blachemanni et unum hominem cum quinque acris et terram Elmari longi et terram Wlfwini forestarii et molendinum grangias et ecclesiam de Duurecurt cum triginta acris terre et cum omnibus sibi pertinentibus In maneriis scilicet Hethingeham Belcheam Laureham Aldeham Duurecurt Bonecleida Rodingas duas partes decime de omnibus rebus et unum hominem cum quinque acris In Walda et Wadana medietatem decime et unum hominem cum quinque acris In Hethingeham duo molendina que Aldwinus molendinarius tenebat De terra Adelelmi de Burgata decem solidatas dimidiam decimam Demiblanc de Cola et terciam partem decime Rannulfi Mangui Et ecclesiam de Campis et ecclesiam de Bonecleta et ecclesiam de Bellocampo cum omnibus eis pertinentibus Et siluam de Litehaia cum uiginti acris terre Hec donationum concessio facta est a serenissimo rege Anglorum Henrico anno Dominice incarnationis millesimo centesimo undecimo indictione quarta anno uero regni sui undecimo coram his testibus Roberto Lincoliense episcopo et Iohanne da Baiocis et Gilleberto capellano et Goisfredo de Diua et Hamone dapifero et Rannulfo Meschino et Willelmo Peurello de Notingeham et Hugone de Bochelanda Apud Radingas