Charter Document - 03780978
Charter Number: | 03780978 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1108 - 1114 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum episcopo Lincolniensi et uicecomitibus et omnibus ministris suis Lincolniensibus et Laircestrensibus et Norhamtonensibus salutem Precipio quod sanctus Germanus de Seleby et terra et homines sui de Crull et Stalingburg et Stanford et in eis que eis pertinent habeant thol et team et soch et sach et infangenethef et omnes consuetudines et libertates suas in omnibus rebus quia has quiet[anci]as et libertates habet ecclesia sancti Petri de Eboraco secundum cuius dignitates et libertates concessi has et dedi sancto Germano Quare precipio quod supra hoc nullo modo eos infestatis Test Thoma archiepiscopo Eboracensi Apud Wodestok