Charter Document - 03780972
Charter Number: | 03780972 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1108 - 1111 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum Ricardo episcopo Lond et Hugoni de Bochelanda et omnibus baronibus suis Francis et Anglis de Londonia et de Middelsessa salutem Sciatis me dedisse sancte Marie de Abbendona et Faritio abbati unam mansam terre que fuit Aldewini in Suthtreta iuxta hospicium abbatis predicti Et uolo et precipio ut bene et quiete et honorifice teneat illam terram sicut quietius tenet ibi aliam terram suam Testibus Rogero episcopo Salesb et Gilliberto de Aquila et Otuero filio comitis et Grimbaldo medico et Waltero de Bellocampo Apud Westmoster