Charter Document - 03780970
Charter Number: | 03780970 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1102 - 1110 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Claudius C IX (f148v) |
Charter:
Henricus rex Anglorum Roberto episcopo Lincol et Willelmo uicecomiti de Oxenefordescira et omnibus baronibus suis inde Francis et Anglis salutem Sciatis me concessisse ecclesie sancte Marie de Abbendona et monachis eiusdem ecclesie pratum nomine Kingesmed quod homines de Hancstesia soliti sunt habere ad firmam de Tillinc in perpetuum habendum pro uiginti solidis in unoquoque anno ita quod nullam aliam consuetudinem inde reddant Et in potestate eorum sit ut inde faciant quicquid uoluerint Testibus Rogero episcopo Salesbir et Roberto episcopo Lincol et Haimone dapifero et Willelmo de Curci et Willelmo uicecomite de Oxenefordscira et Hoeldo capellano et Radulfo Basset et Aluredo de Lincolis Apud Westmoster