Charter Document - 03780946

Charter Document - 03780946


Charter Number: 03780946
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1110
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H[enricus] rex Angl[orum] Rogero episcopo et H[erberto] camerario et Radulfo de Belfou et collectoribus salutem Precipio ut manerium de Torp quod dedi Herberto episcopo sit ita semper quietum de omnibus scotis et geldis sicuti fuit tempore patris et fratris mei uel meo tempore quando dedi Herberto episcopo Et pro auxilio filie mee quod inde captum est nullam nouam consuetudinem inde requiratis Sit ita liberum manerium illud quomodo continetur in carta episcopi Teste Roberto Lincoln episcopo Apud Wind Per Eun filium comitis

Source (click image below to view full size)