Charter Document - 03780940

Charter Document - 03780940


Charter Number: 03780940
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1110
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Add MS 89137 (f12v)

Charter:

H[enricus] rex Angl[orum] Waltero uicecomiti Gloec et Rogero uicecomiti de Wirecestr et Hugoni de Legrec et omnibus baronibus francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis quod Thomas prior de Wirecestra et monachi et omnes homines sui et terra sua in manu mea sunt et habent firmam pacem meam Et ideo uolo et firmiter precipio ut ita bene et honorifice teneat prior prioratum suum sicut umquam melius et honorabilius tenuit Et prohibeo ne aliquis se de rebus ecclesie sue intromittat nisi per ipsum Et quicunque de ecclesia tenent precipio quod priori plenarie seruiant Quod nisi fecerint prior saisiat in manu mea et sua terras et tenuras eorum nec eas reddat nisi per me Et omnia sua quieta sint de placitis scire et hundredi geldis et auxiliis et omnibus aliis rebus excepto murdro et latrocinio Teste episcopo Salesberie Apud Clarendonam