Charter Document - 03780916

Charter Document - 03780916


Charter Number: 03780916
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus dei gratia rex Anglorum episcopis et baronibus totius regni Anglie salutem Sciatis quod professio illa quam T[homas] secundus Eboracensis archiepiscopus fecit Cantuariensi ecclesie defuncto Anselmo hoc modo facta est Voluntas mea et consilium quorundam meorum fidelium fuit propter quasdam necessitates quamquam ipse T[homas] Eboracensis archiepiscopus et Eboracensis ecclesia per priuilegia sua parati essent dirationare quod facere non deberet Fecit igitur eam de sola persona sua precepto meo coactus salua prius obedientia Romani pontificis et fidelitate mea eo uidelicet tenore ut Eboracensis ecclesia libertatem aliquam uel priuilegia que ipsa iuste habere debeat per hoc scriptum meum uel ipsius factum nullo tempore perdat Et si aliquando de eadem re inter illas ecclesias uel archiepiscopos earum placitum fuerit quod illa uice mea uoluntate et precepto factum fuit Eboracensi ecclesie uel archiepiscopis eius ad dirationandam libertatem suam nulla modo noceret Valete