Charter Document - 03780915

Charter Document - 03780915


Charter Number: 03780915
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H[enricus] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus uicecomitibus et omnibus fidelibus suis francis et anglis salutem Sciatis me concessisse et confirmasse canonicatum regularium canonicorum in ecclesia Christi Lund[onie] quam uxor mea M[atildis] regina ibi instituit esse stabilem imperpetuum et liberum ab omni subiectione preter episcopi sancti Pauli Et uolo et precipio quod idem canonici bene et in pace et honorifice et libere teneant terras suas et omnes res ecclesie sue pertinentes cum saca et soca et toll et team et infangenetheof cum omnibus consuetudinibus suis tam infra ciuitatem quam extra et ita ne eis iniuria uel contumelia fiat T[estibus] Rog[er]o episcopo Saresb[eriensi] et Roberto episcopo Linc[olniensi] Apud Westm[onasterium]